Romam secum ducunt invitum. Cunque in ecclesia beati Petri secundum morem
antiquum clerus elegisset populusque laudasset, statim cardinales, ut moris est, eum
intronizantes alio nomine vocaverunt Victorem.
Huius pontificis tempore moritur inclitus dux et marchio Bonifacius, parvulos
relinquens heredes. Sed non longo post tempore Gotefridus dux, vir magnificus et
in bellicis rebus strennuissimus, Italiam veniens, eius relictam accepit in coniugem.
Quod audiens imperator Italiam venit eumque in Longobardico regno non invenit.
Prefatus itaque rex Longobardiam veniens in primis Ottonis filiam et Adalheide adhuc
infantulam suo accepit filio in coniugem; sicque sedatis omnibus Longobardici
regni negociis invitatus a papa Florentię synodum mediavit; in qua synodo consilio
venerabilis Ildebrandi symoniaca heresis et turpissima fornicatio sacerdotum divino
mucrone percussa est. Nam in eadem synodo multi episcoporum per symoniacam
[heresim] depositi sunt et quam plures per fornicationis crimen; inter quos et episcopus
eiusdem civitatis depositus est. Quid multis moror? Celebrato rite concilio, benedictione
auctus pontificali imperator Longobardiam remeavit. Cunque eo ventum
fuisset, Beatricem cum unica filia Bonefacii nomine Mathilda - nam paulo ante eius
filius et maior filia maleficio nescio cuius obierant - dolo captas secum duxit ultra
montes, Bonefacii ambiens hereditatem, nesciens, quid suprema dies in proximo sibi
pararet. Nam vi febrium exagitatus, mox ut Reni Franciam intravit, evocavit ad se
magnificum ducem Gotefridum, redditaque sibi uxore cum Bonefacii filia omnibusque
ad eam pertinentibus possessionibus, multum suplicans, ut filio suo iam regi designato
portaret fidelitatem, post paucos dies mortuus est. Cuius corpus Spire honorifice
cum patre sepultum est; suscepitque filius eius cum matre regni gubernacula.
Post paucos vero dies moritur et papa. Post cuius mortem convenientes in unum
clerici Romanę ęcclesię simul cum laude populi eligunt sibi Fridericum Cassinensis
monasterii abbatem, de quo supra memoravimus, quem alio nomine vocaverunt Stephanum;
quem secundum antiquum morem ad altare beati Petri consecraverunt
Romanum pontificem. Is venerabilem Ildebrandum ad diaconatus promovit ordinem
et eum sanctę Romanę ecclesię ordinavit archidiaconem.
EXPLICIT V.
INCIPIT VI.
Eodem tempore Mediolanensis ęcclesia, que fere per CC annos superbię fastu
a Romanę ecclesię se subtraxerat dicione, primum se inter alias ecclesias subiectam
|
1
5
10
15
20
25
30
|