gubernavit triginta et duobus, hominem exivit, cui successit Maurus episcopus. Eo vero anno talis glacies apud Veneciam dicitur fuisse, qualis nec antea nec postea visa est. Mortuo vero Victore patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis gubernavit sex et mensibus tribus et diebus quattuor, Vitalis hanc adeptus est sedem.
[57.] Anno quidem Domini nostri Ihesu Christi ab incarnatione […] Lodovicus Longobardorum rex una cum congunge sua ad locum, qui Brundulus vocatur, veniens, apud sancti Michaelis monasterium ab utroque duce honorifice susceptus est. Ubi cum triduo simul comanerent, ad dilectionis seu pacis vinculum corroborandum Iohannes dux suam de sacro baptismate sobolem regem promovit ut susciperet. Quo peracto, rex cum congunge Italiam, duces vero ad pallacium reversi sunt.
[58.] Eo tempore Normanorum gentes cum trecentis sexaginta navibus Constantinopolitanam urbem adire ausi sunt. Verum quia nulla racione inexpugnabilem ledere valebant urbem, suburbanum fortiter patrantes bellum quamplurimos ibi occidere non pepercerunt et sic predicta gens cum triumpho ad propriam regressa est.
[59.] Is etiam diebus Caroli Francorum regis et Lotharii eius filii exitus Lodovico Longobardorum regi denunciatus est et isdem Francis interpellantibus illuc ire festinavit eosque sub suo mansuros regimine adquisivit, duorumque deimceps regnorum imperator effectus est.
[60.] Tunc vero Mauro Olivolense episcopo mortuo, qui pontificati honorem rexit annis decem, Dominicus episcopus sibi successor extitit.
|
|