Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

167


[Liber III]
Memini dixisse me nuper propter civile iurgium mutatum
urbis et ecclesie statum. Utrum vero in melius an deterius,
dicere non opportuit, cum facta collatione preteritorum ad
presentia facilis fiet inde cognitio; atque utinam nescirem, que
tamen omnia melius scribendo patebunt.
[1.] Defuncto autem Heriberto varie tractatur a multis de
restituendo pontifice. Heinricus vero augustus iamdictum
habens pre occulis Mediolanense discidium neglecto nobili
ac sapienti primi ordinis clero idiotam et a rure venientem

Torna all'inizio