Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 117

Tomus II


jura praedictorum creditorum, super hoc
audias diligenter. Et si tibi constiterit de praemissis,
de proventibus ipsius Episcopatus solvas
eis pecuniam supradictam: ita, quod in
aliis propterea nostra Curia non gravetur.
Dum tamen per testes qualibet exceptione majores,
qui numerationi et contractui interfuerunt,
eisdem non per instrumenta solummodo,
de supplicantium jure probetur, attentius
provisurus, ne per colludiosas probationes,
et inania instrumenta solutorum jam forsitan
debitorum, fiscum nostrum contingat in aliquo
defraudari.
Cap. XCV.
Eidem, super eodem vel quasi.
Pro parte M. de N. Majestatis nostrae fidelis,
coram Excellentia nostra nuper expositum
extitit cum querela: quod cum ipse
muraverit quondam Firmano Episcopo 50. libras,
tunc in Firmana ecclesia residenti, sicut
patere asserit, per publicum instrumentum,
nec fuerit sibi de praedictis per eundem Episcopum
seu personam aliam pro ejus parte, aliquatenus
satisfactum: et bona ipsius ecclesiae,
per nostram Curiam procurentur: pro parte
ipsius M. nostrae fuit Excellentiae humiliter supplicatum,
ut sibi super hoc dignaremur misericorditer
providere. Nos itaque supplicationibus
ipsius benignius inclinati, fidelitati tuae
praecipiendo mandamus: quatenus, si tibi
constiterit de praemissis, de proventibus ecclesiae
supradictae, quae Curia nostra tenet, eidem

Torna all'inizio