Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 388


Basilicatam potissime inceperunt repentinis discursibus
molestare, quod per vim et metum,
nec minus dolose, et arte, nonnulla illarum partium
castra ceperunt, occupatorum bona convertentes
in praedam. Civitatem ergo S. Marci
de Valle Cratis, incolarum paucitate contempta,
inibi omnibus spoliarunt, et episcopum civitatis
ejusdem, ac fere omnes incolas fugaverunt, et
ecclesia Fratrum minorum pro ipsorum receptaculo
hominum custodia munierunt. His insolenter
discurrentibus, nobilis vir Rizzardus de Claromonte,
qui terras suae baroniae habet in Basilicata,
viriliter coepit resistere, et eorum discursibus
obviare, ac decurtare passus eorum nocturnos;
sed non potuit sibi adeo praecavere,
quin personarum et rerum suarum ab eis damna
reciperet graviora, non obstante nobilium illius
contratae resistentia, et oppositione multorum.
Non obstante dictorum resistentia et oppositione
nobilium tota illa contrata, quae situata
per colles, ac nemoribus antiquis opaca, Almogaverorum
contagione conficitur, et maxime
nocturnis insidiis lacessitur.
CAP. XIV
Romae tumultuatur.
Dum haec aguntur, Catalani et Siculi semper
cogitant arte vel insidiis aut dolis terras
principi fideles affligere, ac repentinis et inopinandis
insultibus perturbare. Populus romanus
occasione grassiae, seu victualium caristiae
versus Capitolium contra Goffredum de Dracone
vicarium regis in urbe, qui post Philippum
de Lavena fuerat per principem ad urbis praedictae
regimen destinatus, seditione facta, impetuose
procedunt, et in plano Capitolii quadam
die sabbati congregati, dure Capitolium
repentinis insultibus pertingentes, ac finaliter occupantes,
quemdam Joannem Cintii Malebranche
militem, civem romanum, in eorum capitaneum
erexerunt, et vicarium regis praedictum
per menses duos cum suis officialibus in
Capitolio, quasi captivum, curialiter tum absque
injuria et arctatione aliqua tenuerunt. Verum
dominus Papa, cui de negotiis regis Karoli
et filiorum videtur spiritualis cura tamquam
in propriis imminere, dubitans ne populus
romanus praedictus, cui sicut et aliis populis
seditione commotis ...... aliquem
dominum evocarent, domini Henrici ad haec
facta proterva rememorans, quem in simili seditione
populus ad urbis ejusdem regimen postularat,
sollicite studuit tantae factionis
obviare principiis, ac ne rebellionis hujusmodi contagio
suo morbus incaleat, medicinae remedium
adhibere. Sicque post trium cardinalium destinationem
ad urbem, praeter varios praecedentes
tractatus, populo seditioso pacato, hanc ventum
est ad concordiam: ut duo de civibus urbis per

Torna all'inizio