Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 704


opus intendat, nec ad id proprie suppetant facultates, universitatem
vestram rogamus et hortamur in domino, in remissionem
vobis peccaminum iniungentes, quatenus —
cum ipse vel eius nuncii ad vos beneficia petituri accesserint
— pias eis ad hoc elemosinas et grata subsidiaerogetis, ut per
subvencionem vestram opus inceptum consummare
valeat, et vos per hec et alia etc. ut supra in
proximo usque ad
relaxamus. tunc dicatur: presentibus post
triennium minime valituris.
5.
Eodem modo scribi potest pro ecclesia reparanda. incipe
ut supra, et continua usque ad locum ubi dicitur:
cum igitur. tunc dicatur:
Cum igitur dilectus in Christo filius P rector ecclesie de tali
loco prefatam ecclesiam, que ex nimia sui vetustate ruebat, reparare
proponat, nec ad id proprie suppetant facultates, universitatem
vestram
etc. ut supra in proxima indulgencia.
6. Pro hospitali.
Universis Christi fidelibus per cantuariensem provinciam
constitutis frater I etc.
Si iuxta sentenciam sapientis inter tempus seminandi
discernimus et metendi, seminare debemus in terris quod
cum multiplicato fructu recolligere valeamus in celis.
Et licet secundum hoc indigentibus omnibus aperire
teneamur viscera karitatis, illis tamen specialiter et habundancius
quodammodo libertatis debemus graciam exhibere,
qui — cum sint pauperes spiritu — sponte subeunt onera
paupertatis, ut pauperibus possint copiosius subvenire, et ut
in talibus habundent hospites quibus egent. hoc
vero quamvis multi laudabiliter exequantur, illi tamen student
laudabilius adimplere qui hospitalitati vacantes non
solum infirmos et egenos recipiunt set et trahunt.
Cum igitur dilecti in Christo filii fratres hospitalis
sancti D ad hoc totis viribus elaborent, quod undique confluentium
egenorum pariter et egrorum subvenire necessitatibus

Torna all'inizio