suum, nisi offensus? Deus noster, Deus deorum, omnipotens est: et ab ipso omnis
quidem, de Deo diffidens, confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Omnia
regna mundi Dei nostri sunt, et, quibus volet, ipse impartietur. Gens ista Deo rebellis
est, et vires, quae a Deo non reguntur, citius exhauriuntur. Ipsi in virtute sua gloriantur;
nos autem de Dei praesidio securi sumus. Nam neque honestum est dubitari, quod certum
est, Deo nos praecedente, ante faciem nostram non posse subsistere: Gedeon, quia de Dei
auxilio non dubitavit, in paucis multa millia hostium stravit".
Dum talia versus certamen properando perorantur, apparuit quidam eques, splendidus in
armis, equo albo insidens, album vexillum in summitate hastilis alligatum ferens et desuper
splendidam crucem, quasi a nostra acie progrediens, ut nostros ad certamen promptiores
redderet, fortissimo impetu hostes, ubi densiores erant, irrumpens. Quo viso, nostri, hilariores
effecti, Deum sanctumque Georgium ingeminantes et prae gaudio tantae visionis compuncti,
lacrimas fundendo, ipsum praecedentem promptissime subsecuti sunt. Visum etiam fuit a
pluribus in summitate hastilis comitis vexillum dependens, crucem continens, a nullo, nisi
divinitus, appositum. Comes ergo aciei suae primos exhortatus, Arcadium de Palerna, suam
aciem, nostris exprobando, promptissime antecedentem, et splendenti clamucio, quo pro
lorica utebatur, armatum, certamine inito, fortissimo congressu hastili robore dejectum, caeteris
metum incutiens, interfecit. Erat enim inter suos militia praeclarissimus, cui etiam in
armis neminem resistere posse putabant; et clamucium, quo indutus erat, nullis armis poterat
violari, nisi ab imo in superius impingendo inter duo ferrea, quae per juncturas cum catenata
sunt, ingenio potius quam viribus inviceretur. Dum itaque utrimque fortiter dimicatur,
nostri, numero pauci, multitudini intermixti ita concludebantur, ut vix aliquis nostrorum,
nisi armis sibi viam faciendo, tumultum interrumpere posset. Videntes autem nostros tantam
condensitatem inimicorum paganorom ac Siciliensium - simul existentium et circumdantium
se hostium - sternendo, ut a furenti vento solet condensitas nebularum disrumpi et sicuti
velocissimos accipitres imbecillem turbam avium disruptam sternere, sed cum longo certamine
grassati, diutius nostrorum infestationem ferre non praevalentes, fuga se tueri, potius quam
armis nituntur. Nostri, audacter insequentes, extremos quosque cedendo, perimunt. Sicque
victores effecti, ad quindecim millia ex hostibus occubuerunt.
Nostri itaque, triumphalibus spoliis onusti, usque ad hostium castra regredientes, in eorum
tentoriis hospitantur, camelos et reliqua omnia, quae invenerunt, sibi vindicantes. In crastinum
vero pedites ad viginti millia, qui fugientes scopulos et praerupta montis occupaverant, oppugnantes,
plurima ex parte perimunt, reliquos vero debellattos vendentes, pecuniam infinitam
accipiunt. Sed cum, aliquandiu ibi commorati, foetore putrentium cadaverum occisorum
hostium gravarentur, foetorem abhorrentes, Traynam reversi sunt.
Comes Deo et sancto Petro, cuius patrocinio tantam victoriam se adeptum recognoscebat,
de collato sibi beneficio non ingratus existens, in testimonium victoriae suae per quendam
suorum, nomine Meledium, camelos quattuor, quos inter reliqua spolia, hoste triumphato,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|