in oppressionibus propriis personarum,
et rerum dispendiis senserunt, et sensunt incessanter.
Nec immerito membra in capite
patiuntur, sine cujus integritate, sicur ab experto
cognoscitis, nequit membrorum compago
illaesa servari, et vix sperant reformacionem
admittere sui status nisi redintegratio
praeparetur capiti, a quo subsistentia virium
recipiunt firmitatem. Sic enim est per
fas et nefas deductum Imperium, sic est nequiter
deducta conditio subditorum, ut
expediat penitus illicitos excessus, aliquando
nobis videntibus perpetratos, conniventibus
oculis pertransire; et, quod omnino est gravius
ab imminentis ruinae periculo nonnunquam
abstinere licitum, velle quod nolumus
cogeremur. Volentes itaque jura Imperii
in statum optimum reformare, subditorum
oppressionibus condolentes, apud Cremonam,
proximo die festivitatis Resurrectionis Dominicae
nunc instantis, de consilio principum Palatinorum
solennem induximus Curiam celebrandam.
Quapropter vobis sub debito fidelitatis,
quo nobis astricti tenemini, firmiter et districte
praecipiendo mandamus, quatenus vestros
milites armis et equis, qua convenit diligentia,
praeparetis, ut quum ad finitimas partes
Imp. noveritis nos feliciter dirigere iter nostrum,
eosdem ante nostram praesentiam transmittatis;
de condigna retributione securi, quia
nobis et vestris benemeritis curabimus
respondere.
|
|