Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 253

XX


Pulsaui ego iam diu ad singularis domicilii
tui fores, pulsaui precibus, pulsaui querelis,
necdum me, dicere ausim, dignatus es, aut fundentem
preces, aut exaudire querentem. Anni
unius et item alterius iam reuoluta est orbita,
tertiique reformido successum, ex quo nullam
e tuis manibus accepi epystolam: quod
michi quam sit amarum effari nedum tollerare,
iste litere quas ut ait ille diuine pagine sublimis
interpres lacrimis cernis litas, tibi testimonium
redditura ! sunt, atque conscientiam
meam ferant. Nunc hey michi maxime distrahitur
animus, cupidus hinc iterum in supplices
ire preces, hinc lacrimosas integrare querelas.
Sicque anceps diu stetit mens, Terrentinum
illud uerificans: dum in dubio est animus,
paulo momento huc illuc impellitur. Ecce hinc
tenerrime preces solutis crinibus, submissis
humeris, crucificatis atque pressis pectoribus
ulnis, michi caternatim se offerunt, ut pro me
ad te nuntie sint. Hinc suspirose querele murmurali
quadam uociferatione strepentes, plenis

Torna all'inizio