Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 138


comedebant. Nam, quod ab initio et ante secula non fuerat
auditum, quidam eorum canes, musipulas et mures eo tempore
comederunt. Alii vero salem contritum et bene mundificatum in
frixorio cum oleo bulliebant, et potando vinum refocillabant ex eo
animas intollerabili fame oppressas. Multi etiam accipiebant urticulas
marinas, que sub aqua lapidibus adherent, et frixas in oleo
comedebant. Ipse quidem urticule plurimum rubent, et non sunt erbe
neque pisces, set est quedam specialis materia rei, que, dum cruda
est, continet venenum; unde, plusquam tapsia carnes tumefacit
humanas. Verum, quia huiusmodi victualia non erant bonorum
humorum generativa, idcirco pallebant facies universorum, et vix
se poterant de loco movere, nisi cum properabant ad bella. Erant
enim plurimi taliter fame oppressi, quod vix usque ad introitum belli
scutum portabant, et tamen ita persistebant bellando, quod etiam
obsessores omnimode mirabantur. Parvuli petiebant panem, et licet
esset qui frangeret eis, non reperiebatur aliquid ad frangendum.
Lacrimabantur matres infantium, quia defecerat sanguis secundo
calore decoctus, lac vide licet quo lactentes pueri nutriuntur; unde
cum infans lac sugere conabatur, magmillam quasi aridam reperiebat,
pro quo in lacrimas prorumpebat diuturnas, quia non poterat
percipere nutrimentum. Profecto cum quedam lactarent pueros,
moriebantur, et defunctis matribus magmillis iterum pueri adherebant,
sicque reperiebantur mortui iuxta cadavera matrum.
Nam cum quedam nobilis mulier lactentem deferret in brachiis
puerum, quemdam, iuxta portam civitatis, reperit balistam, qui pre
fame nimia consternatus iacebat, nec poterat trahere cordam. Illa
vero ipsum continuo vocavit, interrogando cur sic consternatus iaceret.
Ipse autem respondit, se fame penitus esse consumptum. Illa
quippe dixit:
« Iam quindecim dierum spatium est elapsum, quod non comedi
nisi coria cocta: unde lac pro puero vix possum habere. Verumtamen,
si vis, ore summitatem apprehendas magmille, et si aliquid
attrahere potes, animam refocilla.»
Cum autem elevasset oculos, et vidisset quod esset nobilis
domina, non cum parvo pudore surrexit, et apprehendens baleam,
quattuor de obsessoribus in mora modici temporis interfecit. Sic
enim maritate, virgines et vidue bellatores assidue ortabantur, ut

Torna all'inizio