dibus hortabatur; dicebat enim per nuntios haec eis umbras
esse aduersum clades uenturas, nisi corpus beati Iuuenalis cum
nimio honore in suam reducerent parochiam. Grandinem
frequentem miserat, calidam pluebat aquam, sulfurei imbres
crebro uenerant, fontes et putei eorum fetore ac uerminibus
scaturiebant, iumenta eorum et cuncta animantia repentinus
interitus interimebat, ita ut sero mittentes in stabulis mane
mortua inuenirent. Induratum enim erat cor eorum, ut
prius ferrent supplicia atque plagas, quam sanctorum corpora
in propriis dimitterent reuerti locis; putabant enim dari cladi-
bus finem. Post haec nec in homines uersa est, ita ut, qui tu-
mulum defuncti cadaueris patrassent, ibi deficerent et simul
sepelirentur.
Tunc, quamuis sero, consilium inierunt salutis, dicentes
unanimiter: «Quid agimus, uel quid facturi sumus? Ubi est
consilium nostrum? Depopulatur urbs, deuastati sumus ab
animalibus, et nunc nos pessimis necibus succumbimus. Ut
quid haec? Nisi quia frustramur Narnienses a suis patronis. O
simulata pietas! Non placet Deo uana operatio, uenerantia
stultitiae. Non agnoscebamus nuntios, non cognouimus ange-
los, non credidimus dictis, territi non fuimus ex plagis.
Nunc uero nos, qui residui sumus, fundamus, antequam in-
terimamur, preces nostras duci, ut cum honore corpus sancti
Iuuenalis mittat ad dominum nostrum pontificem Romano-
rum, ut ipse honorifice remittat ad propriam edem. O om-
nes cernite antiquissima miracula in prioribus populis patrata!
|
|