siquidem nimirum a longo retro tempore posse vos constat vendidisse, si eos convenienti vobis pretio vendere placuisset. 5 Verum si quid a meorum ad emendum excessit,tanto illorum pretio ascendistis, quod nec ille rationabiliter emere nec vos vendere potuistis.
EXORDIUM
6 Notum sit vobis, amicorum karissime, nobis esse relatum quod in librorum pretio quos.C. solidos vendere appretiati sumus, tantum ascendistis, quod non solum emere, verum etiam eorum presentiam nullus valet aliquatenus sustinere.
EXORDIUM
7 Manifestum sit vobis quod multorum relatione cognovi, vos videlicet librorum pretium, quod rationabili discretione statuimus, in tantum intulisse, quod non solum convenienter emere, sed nec eos etiam vult aliquis ullatenus inspicere.
NARRATIO
8 Ceterum eos si alicui emere complaceret, tantum in eorum pretio excessistis, quod nec ille salva suarum substantia rerum emere, sed nec vos adhuc potuistis ullatenus vendere.
PETITIO
9 Quia igitur decet unumquemque prudentium et discretorum virorum illud quidem dicere, quod rationabiliter effectui valeat mancipari, prudentiam vestram plurimum deprecamur, quatinus presentium latorem.G. nomine, communem siquidem amicum nostrum emere cupientem, in hoc taliter honoretis, quod servitium nostrum congruo tempore habere possitis.
VEL PETITIO
10 Quoniam ergo cuique sapienti et prudenti viro competi id quidem incipere, quod congruo fine valeat concludi, societatem vestram modis omnibus rogitamus, quatinus huic amico nostro predictos libros emere
|
|