ipse comes eis inferret iniuriam dicta de causa, fecerunt guarnimentum eorum et gentem
magnam fecerunt amicorum suorum venire Ravennam: et contigit quod, die veneris, de
nocte, veniente die sabati XI mensis novenbris, predicti Hostaxius et Ranbertus inceperunt
rumorem de nocte in civitate predicta Ravenne, et ceperunt dictum dominum Stephanum comitem
Romaniole et filium eius et generum, qui erat mariscalchus, et omnes suos familiares
et milites et stipendiarios suos, derobando eos omnibus equis et armis et rebus eorum, ipsumque
ponendo in prexonia et ferris et fida custodia.
Die dominico, in sero sequenti proxime, inceptum fuit prelium, in civitate Imole, inter
Alidoxium et amicos et sequaces suos ex una parte, et amicos Nordiglorum ex alia, et, die
lune sequenti, supervenerunt illi de Medicina, et magnum prelium invicem commiserunt, ita
quod populares ex utraque parte mortui sunt; unde de Bononia milites advenerunt, qui dederunt
auxilium Nordiglis et eorum amicis, ita quod Alidoxius, cum suis sequacibus, fuit expulsus
de ipsa civitate. Et, in continenti, comune Bononie misit laboratores, et fecit destrui
stecatam et omnes fortilitias ipsius civitatis, et splanari foveas.
Dicto vero die sabati, dum rumor insonuit in civitate Faventie quod dominus comes captus
erat in civitate Ravenne, ipso sero, Manfredi, cum pluribus eorum amicis, exiverunt de civitate
Faventie, et, die lune tunc proxime sequenti, cum eorum exfortio, redierunt Faventiam. Et
Acharixii et filii comitis Bernardini de Cunio et Çanbraxii et Rogati aufugerunt de ipsa
civitate, et Manfredi remanserunt domini in eadem, dominando in ipsa civitate, et retinendo
et expellendo quoscunque volebant. Fecerunt insuper fieri foveas et stecatam ad burgum
porte Pontis, et ipsum optime infortiari fecerunt.
Demum, tenpore procedente, omnes predicti extrinseci de civitate Faventie, et Maghinardus
de Sosenana cum eis, fecerunt congregari maximum guarnimentum, et, quodam die
sabati XXV novenbris eiusdem mensis, venerunt, cum toto eorum exforcio, ad civitatem
Faventie, ipsa die sabati, quasi in hora tercie. Eodem die, mane, iam recesserant et separaverant
se dicti Manfredi, cum eorum sequacibus, de civitate predicta. Et facti sunt rectores
civitatis Faventie dominus Maghinardus de Sosenana et Ranbertus domini Guidonis de Polenta.
Dicto tenpore, similiter, de civitate Arimini separavit se ille, qui erat ibi potestas pro
dicto comite, et dominus Malatesta accepit et habuit dominium ipsius civitatis, et factus est
potestas Arimini, pro VI mensibus, dominus Rodulphinus de Galisidio de Cesena.
Dicto etiam tenpore, in civitate Cesene erant iudices generales totius provincie Romaniole,
videlicet dominus Gentilis de sancto Elpidio iuris professor, dominus Simon Ferapecora
de Parma et dominus Andreas de Seçia. Qui iudices, videntes quod civitas Cesene erat in ea
voluntate, qua erant illi, qui ceperant dictum comitem, et quod non poterant, nec tenebant
se securos ibidem propter multa mala opera, que ibi fiebant; separaverunt se, et iverunt Reversanum,
quod est castrum archiepiscopi de Ravenna, ibique steterunt aliquot diebus. Postea
vero iverunt ad civitatem Forlivii, que civitas stabat in comuni, et populares eius eam defendebant
|
|