Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 546


superpotens, et superdives: alia vero huic contraria sit superegena,
superdebilis et valde vilis, difficile est rationem
sequi. Nam ii quidem scilicet superpotentes, fient iniuriosi:
hi autem videlicet superpauperes, fient nequi, valde
astuti et latenter insidiantes divitibus. Secunda via sumitur
ex mutuo amore, qui debet esse inter existentes in eodem
regno,velinter commorantes in eadem civitate.
Nam ut dicitur 4. Politic. isti videlicet pauperes minime
amant principes, id est potentes et divites: haec autem (ut
ibi subditur) sunt valde nociva civitati. Ut ergo sit mutuus
amor inter cives, bonum est propter hoc abundare in
personis mediis. Tertia via sumitur ex aequalitate et iustitia,
quae est servanda in civitate: Nam (ut ait Philosophus)
excedentes in fortunis, potentiis, divitiis, et amicis, et in
aliis huiusmodi bonis, nesciunt subiici. Qui autem secundum
excessum sunt indigentes et pauperes, nesciunt principari.
Quare si populus sit solum ex duabus partibus constitutus,
ex nimis divitibus et nimis pauperibus: et paucae
aut nullae sint ibi personae mediae, de difficili servabitur
ibi aequalitas et iustitia, sed divites penitus volent principari,
et suppeditare alios. Alii vero contra nitentes dissensionem
faciunt, et si contingat pauperes obtinere, quia
principari non noverunt, male tractabunt divites et potentes.
Quarta via sumitur, ut vitetur invidia et contemptus.
Nam pauperes (ut dicitur 4.Polit.) maxime invident
divitibus, et maxime divites contemnunt eos: nulla societas
est bene durabilis, ubi est multa invidia et contemptus.
Quare optimum est populus ex multis personis mediis constitutus,
quia tunc de facili rationabiliter vivent, adinvicem
se diligent, reservabitur inter ipsos aequalitas et iustitia,
et non erit inter illos contemptus et invidia: non enim
habebit unus unde alium contemnat, nec unde ei invideat
videns se ei quasi aequalem existere, et non esse magnum
excessum inter ipsos. Huic auctoritati attestatur, quod Solon,
et Charondas, et Licurgus tradiderunt de Politiis. Dixerunt

Torna all'inizio