ingressusque est in eam die Iduum Septembrium. Tunc etiam partibus Langobardorum
se tradidit castrum quod Vulturina vocatur; milites vero Brexillum oppidum
igni cremantes, fugierunt. His ita patratis, reddita est filia regis a Smaracdo patricio
cum viro ac filiis ac rebus cunctis; factaque est pax mense nono usque Kalendas Aprilis
indictionis octavae. Filia vero regis mox a Ravenna Parmam rediit; ob difficultatem
partus periclitata, statim defuncta est. Hoc anno Teudepertus et Theudericus
reges Francorum adversus Clotharium patruum suum dimicarunt. In quo certamine ex
utraque parte multa milia ceciderunt.
29. Tunc etiam beatus papa Gregorius migravit ad Christum, cum iam
Focas per indictionem octavam anno regnaret secundo. Cuius in locum ad apostolatus
officium Savinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, et
mortuae sunt vites pene in omnibus locis. Messes quoque partim vastatae sunt a
muribus, partim percussae uredine evanuerunt. Debuit etenim tunc mundus fame
sitimque pati, quando recedente tanto doctore animas hominum spiritalis alimoniae
penuria sitisque ariditas invasit. Libet sane me pauca de eiusdem beati Gregorii papae
quadam epistola huic opusculo inserere, ut possit liquidius agnosci, quam humilis
iste vir fuerit quantaeque innocentiae et sanctitatis. Hic denique cum accusatus aput
Mauritium augustum et eius filios fuisset, quod Malcum quendam episcopum in custodia
pro solidis occidisset, scribens pro hac re epistulam Saviniano suo apochrisario,
qui erat apud Constantinopolim, inter cetera sic ait: "Unum est quod breviter
suggeras serenissimis dominis nostris, quia, si ego servus eorum in morte vel Langobardorum
me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens nec regem nec duces
|
|