Andreas Strumensis: Epistole

Pag 170


Facto denique silentio magno, praedicationem sic mellifluam composuit,
ut corda quae fuerant commota et conturbata per falsi verba sacerdotis,
operante et instigante adversario, sedarentur et dulcorarentur per verba
veri Christi famuli, operante et flante Spiritu sancto. Et ora quae intrando
vesane proclamaverant: << Moriatur, moriatur! >> , exeundo dicebant orando:
<< Faciat te Christus per multa tempora vivere, qui huic loco te pro nostra
salute est dignatus dirigere >> . Quis enim laicorum, suam in coniugio habens
consanguineam, audebat ecclesiam ingredi, in qua morabatur Arialdus
famulus Christi? Nam tales ex ea personas pro hoc pepulit, ut non solum
fecisse sed etiam aestimasse obstupendum sit. Monachos autem consortium
simoniacorum abbatum falsorumque fratrum fugientes benigne
suscipiebat. Sed numquid eorum aliquis in eius praesentia erat ausus vacare,
quatenus aut non legeret vel non oraret aut aliquid non ageret? Nam si
interdum in eius vacarent absentia, sic pavide, illum sentientes venire, ad
praedicta recurrebant opera, quemadmodum solent in scholis pueri vacantes
ad lectionem recurrere, magistrum sentientes venire. Quis enim, dum
praedicaret, in eodem loco muttire audebat? Nam, qualiscumque persona
esset, illico audiebat: << Sive tu tacebis, sive ego. Quia scriptum est: Nolite
mittere margaritas vestras ante porcos >> .
Sed licet tam severus esset contra
delinquentes, quis mitior erat in suscipiendo paenitentes? Cum enim viri,
qui dicebantur presbyteri, in adulterio deprehenderentur et a facie populi
persequentis locus eis tutus minime pateret alibi, ad ipsum confugiebant.
Quos, si pure confessos cerneret, protinus eos in omnibus omnino locis,
excepto altaris officio, suos faciebat participes, nec deinceps apparebat
quisquam qui dicere contra eos praesumeret quicquam. Die vero parasceve

Torna all'inizio