Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 149

Liber II


quam modo docuimus, tum distribuendi, tum defendendi ratione, sed omnia et circumspectius propter personae dignitatem et vehementius propter rei periculum tractanda sunt. Primum quidem ea dicenda, quae benevolentiam omni ex parte contrahant. Deinde, quae causam nostram omnibus modis probent. Postremo, quae ad veniam et misericordiam impetrandam sint accomodata, quae quonam modo facienda sint, quoniam superius satis abundeque dictume est, hoc loco non commemoro. Si vero nostrae causae maxime diffidemus, ad deprecationem fugiendum est eiusque ad quem scribemus, aequitas, mansuetudo clementiaque laudanda. Peccatum si extenuari non possit, plane confitendum atque omnis nostra spes in eius clementia, misericordiaque reponenda; quam saepe et quam multis vel alii vel ipse, simili aut maiori de causa ignoverit, exponendum quantamque ei apud Deum, qui etiam hostibus ignosci voluit vel apud homines ea clementia sit laudem allatura. Proderit etiam per locum communem de humanae naturae imbecillitate et fragilitate differere. Misericordia postremo, per eos quos supra docui, communes locos, quoad fieri poterit, est commovenda omnisque fides, integritas, probitas virtusque, in posterum promittenda. Atque in excusandi quidem et defendendi genere, haec scribenti servanda sunt.

Torna all'inizio