Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 65


quia imprudentes non cognoscunt nisi sensibilia bona,
cuiusmodi sunt divitiae et bona exteriora; prudentia carens,
quia non cognoscet, non reputabit nisi sensibilia bona,
et dimissis virtutibus, totum studium suum ponet, ut
affluat divitiis, et sensibilibus bonis. Efficietur ergo depraedator
populi, dominabitur tyrannice, non curabit
qualitercunque possit pecuniam extorquere. Tertio decet
reges, et principes habere prudentiam, quia sine ea non
possunt naturaliter dominari. Nam (ut declarari habet
I. Polit.) ex hoc est aliquis naturaliter servus, quia deficit
intellectu, et nescit seipsum regere. Ex hoc autem naturaliter
est Dominus, quia viget intellectu et prudentia,
et novit se et alios in debitum finem dirigere. Hanc enim
veritatem non solum approbant physica dicta, sed etiam
confirmant singula regimina naturalia. Videmus enim
naturaliter homines dominari bestiis, Viros foeminis,
Senes pueris. Homines naturaliter dominantur bestiis,
quia hominum genus viget prudentia: bestiae enim prudentia
et arte parum participant. Sic etiam viri dominantur
foeminis, quia (ut declarari habet I. Politic.) foemina
habet consilium invalidum. Communiter enim foeminae
deficiunt a virorum prudentia: quod si reperiantur
mulieres aliquae prudentiores viris, hoc est ut raro, et in
paucioribus ut plurimum. Ergo foemina viro naturaliter
debet esse subiecta, eo quod naturaliter deficiat a viri prudentia.
Hoc etiam modo iuvenes naturaliter decet antiquioribus
esse subiectos, quia inexperti agibilium non
sic abundant prudentia, sicut alii. Ubicunque igitur hoc naturaliter
servit, et illud naturaliter dominatur, semper
principans pollet prudentia, a qua deficit
qui naturaliter servus existit. Ut igitur
rex naturaliter dominetur oportet
quod polleat prudentia,
et intellectu.

Torna all'inizio