Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 516


nos habere, et magis memorari boni suscepti,
quam iniuriae ilatae. Ideo Philos. I. Rhet. volens iudicantes
ad misericordiam adducere erga delinquentes in
ipsos; ait quod magis debent recordari bonorum quae passi
sunt a delinquente, quam iniuriae quam fecit. Octavum est
patientia incusari. nam si aliquis incusatur de aliquo delicto
pro quo punitur a iudice, si punitionem patienter sustinet,
et non murmurat in poena sibi imposita, est cum illo
magis misericorditer agendum. Ideo dicitur I. Rhet. quod
indulgendum est humanis si contingat patientem patienter
esse, idest si contingat eum qui poenam patitur, eam patienter
sufferre. Nonum est corrigibilitas peccantis. nam
sunt aliqui ita corrigibiles et ita disciplinabiles, quod sola
increpatione, idest solo sermone meliorantur et desinunt
prava agere: talibus ergo est valde indulgendum, et tales
sunt valde benigne tractanti. Ideo dicitur I. Rhet. quod
iudex debet indulgere humanis, si credat magis peccantem
iudicari velle sermone quam opere. Decimum inclinans
ad clementiam, est subiecto et humiltas delinquentis:
nam si delinquens omnino se subiicit, omnino se
humiliat, et ponit se totaliter in arbitrio iudicantis, est cum
eo mitus agendum. Ideo dicitur I. Rhet. quod Iudex epiikis
idest supeiustus debet indulgere humanis , si viderit
delinquentem magis velle ire ad arbitrium, quam ad disceptationem:
omnino enim contra rationem est humilitati
non parcere, cum bestiae hoc agant: canes quidem non
offendunt humiliantes se, et prosternentes se coram eis.
Ideo dicitur 2. Rhet. quod autem ad humiliantes cesset
ira etiam canes manifestant non mordentes eos qui resident.
Patet ergo quomodo decet iudices esse magis clementes
quam severos. et si hoc decet iudices, multo magis
decet reges et principes, quibus congruit ampliori
bonitate pollere. Decet itaque eos esse clementes et benignos,
non quia iustitiam deserant, quia sine ea pax regni
et bonus status civium non potest consistere; sed salvato

Torna all'inizio