Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 231


te in ira esse contra me permotum, coram populo tuo
dilaniando et vulnerando me, donec me reddideris sanguine(m)
inuolutum, prostratum in terram et relictum apud
arborem, in qua nostr(or)um est habitaculum. Tu quoque
cum vniverso populo tuo discedens hinc, sitis in aliquo
loco huic procul vt ab illis non videamini, donec redibo ad
vos cum responso veritatis. Et audiens hec, rex fecit ita.
Post hec surrexit turba sturnorum ad insidiandum coruis.
Qui cum venissent ad arborem et non inuenissent illos, reverti
intendebant. Et videns coruus quoniam non perpenderant
de ipso dixit in corde suo: Afflixi personam meam et sum
vulneratus ad mortem, vt per hoc deuenirem in eorum
societatem; modo recedent isti non videntes me, non est mihi
bonum. Et prorupit vocem suam in fletum et suspiria, vt a
turba sturnorum audiretur. Cumque audiret ipsum vnus illorum,
accessit ad eum ex decem sociis suis, interrogans eum
vnde esset et vbi esset turba coruorum. Et respondens coruus
dixit ei:Ego talis sum et filius illius. Sed quid queris a me de
coruis? Nonne respicis languorem et mea vulnera dolorosa?
Quid de coruorum secreto scire possum aut aliorum consilia?
Et ait rex sturnorum socio suo: Scito quod hic coruus
est princeps regis coruorum et eius consiliarius et secretarius,
et propter hoc quere ab ipso propter quid et vnde accidit sibi
hec afflictio et tribulatio. Et interrogatus coruus respondit:
Meum malum consilium et mei intellectus fatuitas ad hec me
induxerunt. Cui dixit: Et quomodo? At ait: Scitote quod,
quando fecistis coruis omnia que potuistis et de ipsis multos
dissipastis, post recessum vestrum vocauit nos rex noster
ante ipsum, querens a nobis consilium super hoc. Et vniuersi
consiliarii deliberauerunt suum consilium super hoc, vt pugnarent
contra vos preterquam ego. Dixi enim eis: Nequaquam
mihi videtur pugnare contra eos, quia potentiores nobis

Torna all'inizio