ad eius matrem catenatum dirigerent. Quę sancti  
viri fusis ad Deum precibus mitigata, crudeliter offenso  
et crimen indulsit et incolumem ad propria redire permisit.  
XXIIII. Fecit quoque venerabilis vir apud Tibur  
alium boni operis fructum, quem silentio pretereundum esse  
non arbitror. Quidam namque beatus, Venerius nomine,  
habitare primitus in monasterio cepit cum tanta humilitate et  
simplicitate, ut omnes illum fratres subsannando despicerent et  
delirum eum atque dementem esse putarent. Alii namque  
illum sepe colafizare, alii sordida qua lebetes lavabantur  
aqua perfundere, alii diversis illum solebant convitiorum  
iurgiis lacerare. Cumque ille se perpenderet inter tot  
adversa tranquillum suê mentis statum servare non posse, consortium  
deserens, in solitudinem fugiens properavit, ubi per  
sex annos absque vino omnique pulmento sub nimię districtionis 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |