Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 433


Quod reges et principes non sic debent disponere
civitatem, ut semper idem in eisdem
magistratibus praeponantur.
Cap. XIII.

Dicebat Socrates semper eosdem debere esse principes
in civitate. Loquebatur enim de principatu prout
sumitur pro quolibet dominio, vel pro quolibet magistratu,
sive pro qualibet praepositura. Possumus autem triplici
via ostendere, quod non sit expediens civitati semper
praeponere eosdem ineisdem magistratibus. Prima
via sumitur ex parte regiae maiestatis, vel cuiuscunque alterius
cuius est tales dignitates tribuere. Secunda ex parte
ipsorum praepositorum. Tertia ex parte civium. Prima
via sic patetinam ut dicitur 5. Ethi. principatus virum
ostendit prius enim quam assumantur homines ad aliquam
dignitatem, non *** *** eorum bonitas et
malitia nam quia persona privata non sic potest iniustificare,
ut publica et habens potestatem; et quia non tot ***
respiciunt personam privatam quam publicam, non
scitur qualis sit vir, donec est persona privata non habens
potestatem, sicut cognoscitur postquam ad aliquam praeposituram
vel ad aliquem magistratum assumitur. Quare
cum deceat regia maiestatem et universaliter omnem
civem, cuius est magistratus et praeposituras distribuere,
cognoscere quales praeficiant praepositos et magistros; si
principatus et magistratus et universaliter quaelibet praepositura
virum ostendit et manifestat, expedit tribuentem
praeposituras et magistratus, super cives prius experiri
quales sint, quos praefecit in praepositos vel magistratos,
et postea experimento assumpto debet eos
in dictis officiis affirmare, vel ad maiora assumere
prout ei videbitur melius expedire. Secunda via

Torna all'inizio