calamentum, ex quibus cinerem facimus, et cum ipso cinere facimus
lexivum et tali lexivo utuntur in estate cum syrupo, in hieme
cum melle.
De empicis.— Empici nonnunquam de pleuresi et peripleumonia
fieri habent; quod si fuerit cum magno calore, transeunt in ptisim
et vix curantur; sine calore, bono existente opifice, cito curantur.
Dabis ergo eis singulis diebus ptisanum cum amigdalis et pineis. A
frigiditate coveant quoniam inimica est pectori; a carne pingui similiter,
quoniam nocet omnibus vulneribus nec consolidare permittit.
Fasianos post maturitatem possunt accipere et pullos; farina
ordei cum lacte amigdalarum eorum sit dieta, miro modo valet; et
nota quod diacodion liquidum factum cum ptisano singulis diebus
oblatum liberat eos. Minutione sepe utaris; materia ista non purgatur
fluxu sed urina vel minutione vel sputo. Inunctiones facias
de dialthea, butiro, pulegino et similibus. Pro dolore capitis, ut
etiam apostema ducatur ad maturitatem, farinam ordei cum fenugreco
in aqua oleo bullias et petia superponas; vel fenugrecum et
semen lini, folia jusquiami cum oleo frixa idem procurant; spongia
in oleo bulliat vel lana dolorem sedant et maturant; malvaviscus
cum oleo bullita similiter parata huic cause congrua est.
De singulto. — Singultus est spasmosa stomaci dispositio, aut
nimium repleti vel inaniti, seu aliqua mordicatione incitati. Singultus
quidem alius ex inanitione, alius ex repletione; ex repletione
humorum ita curatur: acetum, oleum, mel et salcin simul bullias
et hoc bibant usque ad sanitatem.
De emathoicis. — Pro sanguinis vomitu vel fluxu, quod contingit
ex ruptura vene vel ex reumate a superioribus descendente et
sanguinem, velut aqua oleum, ad superiora impellente, sic facere
consuevimus: athanasiam cum aqua pluviali distemperatam damus
vel diaolibanum, et stringit eum. Mirobolana et dragagantum combusta
et pluviali aqua distemperata vel aqua de gummi arabici ebibita
mire stringit. Item aliud, mumia triturata et cum lacte mulieris
distemperata sedat fluxum; succus plantaginis idem facit. Pulvis
lanceole cum pluviali sumptus vel cum aqua in qua gummi bullierit
arabicum, valet; sanguis draconis, bolus multum valet.
De vermibus in ventre. — Solent in ventre nasci quidam vermes
longi qui cinguli vocantur; habentes infinitum dolorem patiuntur
circa ventrem et potius quando sunt jejuni, et egerunt vermes minutos
instar seminis cucurbite. Mulieres Salernitane vinum forte
accipiunt, et hec trita, scilicet ciminum, piper, semen laureole vel
ejus radicis corticem, vel corticern arboris maligranati, et cum
aqua marina vel salsa bulliunt ad medietatem, postea colant et tribuunt.
Nos autem damus yeralogodion cum aqua pluviali; nulla
melior est.
De lumbricis. — Pueri et juvenes lumbricos patiuntur; in senibus
non facile curantur propter frigiditatem. Lactantibus obrotani
pulverem cum lacte mulieribus damus et liberantur. Omnibus istud
facimus: farinam lupini cum succo absinthii distemperamus, et pectia
|
|