Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

180


ex quo paupertas Romana perit". patet igitur ex verbis
Catonis quod ista .IIII.or., scilicet habundantia armorum et equorum,
personarum et divitiarum, non sunt causa quare res publica
strenue administretur, sed alia .IIIIor., que ipse sub infert. primum
est ut ipsi cives sint industrij circa domestica, ut scilicet domum
suam bene sciant componere et ordinare. quia, sicut dicit
Apostolus, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet,
fidem negavit et est infideli deterior. sepe autem contingit
quod, quando dominus domus est in se inordinatus, totam familiam
habet inordinatam. unde dicitur in Ecclesiastico: "Secundum
iudicem populi sic et ministri eius, et, qualis est rector civitatis,
tales et inhabitantes in ea". ille enim, qui in domo
sua non est ordinatus, non potest alios ordinare. unde refert
sanctus Ieronimus quod Gorgias, magnus philosophus, habebat
uxorem turpem et ancillam formosam, et quamvis ille esset castissimus,
uxor tamen, eius çelotipa, eum de ancilla suspectum habebat
et eum cotidianis iurgiis molestabat, ita quod in domo
sua pacem habere non poterat. dictus autem Gorgias fecit librum
pulcherrimum, qualiter Greci, inter se discordes, ad invicem pacificari
possent. cum igitur librum illum coram alijs philosophis

Torna all'inizio