Cap. 49. cum sequentibus usque ad 61. desunt
in Manuscripto.
Cap. XLIX.
Cuidam communitati, commendatio de servitiis
exhibitis, et ut credant nunciis.
Gratum gerimus et acceptum, et vestrae
devotionis studium favorabiliter commendamus,
quod sicut ex insinuatione
Friderici de Antiochia Sacri Imperii in Thuscia,
et ab Amalia usque Cornetum et per totam
Maritimam vicarii generalis, charissimi filii
nostri, nostra nuper Serenitas intellexit, quod
ad depopulationem nostrorum rebellium Perusinorum,
et Castrorum districtus devote, et
concorditer ad ipsius requisitionem viriliter
processistis. Ut igitur fidelitas nostra per effectum
operum, de bono in melius clareat incessanter,
devotionem vestram sollicitandam duximus
et hortandam, mandantes, quatenus
ad executionem servitiorum nostrorum, et depressionem
rebellium, et specialiter ad Perusinorum
proterviam edomandam, ad requisitionem
et ordinationem praedicti sui nostri, juxta
solitum vires et animos unanimiter assumatis,
et sic ad honorem nostrum, et Imperii et
vestri favoris augmentum, prosequamini viriliter
et potenter, ut quod in ipsius exhibitione
servitii laudabiliter incoepistis, laudabilius finiatis.
Praeterea, quia T. de N. et judicem R.
de N. fideles nostri, super quibusdam negotiis
pro bono et salubri statu vestra, ad honorem,
|
|