Summa notorie de hiis que in foro ecclesiastico
coram quibuscumque iudicibus
occurrunt notariis conscribenda.
I.
Reverendo in Christo patri domino I dei grada cantuariensi
archyepiscopo tocius Anglie primati Iohannes
bononiensi notarius familiarium suorum humillimus com
omni devocione se ipsum.
Quoniam sacrosancta romana ecclesia mater est omnium
et magistra, ipsam unusquisque debet et merito quantum
cum deo potest in omnibus suis processibus inmitari.
Cum igitur sollempnis vestra curia et regnum Anglie
quasi totum personis careat que secundum formam romane
curie vel ydoneam aliam qualemcunque noticiam habeant
eorum que ad artem pertinent notarie, set per nonnullos
clericos acta causarum, processus iudicum, diffiniciones
litium, et alia tam in iudicio quam extra inter homines
emergencia conscribantur, qui — licet sint prudentes forsan
in aliis — ipsam tamen artem tabellionatus ignorant, per quam
hec omnia regulantur, et sine qua non potest in talibus
quisquam procedere nisi velit cum baculo velut in tenebris
ambulans palpitare, ex quorum palpitatone iudicibus
obprobrium et litigantibus inconmoda sepe proveniunt,
idcirco fervore devocionis inductus, et tam vobis et curie
|
|