Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 22


agnoscere, quia « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei ». Nam dum omnem sibi
fere victum subtraheret, plus tamen omnibus laboravit. Venias de nocte aut, si privatim
posuit, in die fecit permultas. Ad tertiam usque stabat frequentissime.
29. In consecrandis vero ecclesiis vel altariis, quasi plenus spiritu, infremuit totus
quia ferventi semper devotionis amore, quidquid erat ecclesiasticum, peregit. Mirabamur
omnes subtilitatis eius inexsuperabiles vires, quia, nobis penitus penitusque lassis, solus
laborabat; ut autem missarum ad solempnia ventum est, confestim totus lacrymis manabat.
Librum ubivis reperit, statim perscrutari diligentissime studuit; ut quidquid diebus
tanquam percurrendo carperet, id noctibus pleniter ruminaret. Si quando in expeditione,
sicut saepius, aut in itinere fuit, licet multum fatigatus, non tamen aut cibum idcirco lautius
sumpsit, aut in lecto quievit. Summae eius deliciae aut fructus fuerunt aut herbae.
Omnem vitam et conversationem suam, quantum potuit, abscondit: sive fuit cum hoste in
campo sive privatim in domo, lectum suum modica circundabat cortina, ibique solus vel
legebat vel scribebat.
30. A media semper nocte, sicut ait propheta, ad officium surgebat matutinale, nisi
raro parceret debilitati filiae sibi commissae, scilicet gloriosae dominae Mathildae nam
mater omnium virtutum discretio regnabat in ipso. O felicem illam, cui talis, tam providus
semper assidebat paedagogus, non tanquam homo providus, sed ut providi consilii angelus.
Nunquam, ut arbitror, astante illo aut defraudata est aut decepta. Mire mirandum,
dum totam quandoque staret diem cum saecularibus in consiliis plurimis et diversis, non
est mente abalienatus, sed divinum semper aliquid intus agitabat, et contemplabatur coelestia.
Milites domus illius, tametsi nimium saeculares, in illum tamen respexerunt omnes,
plus ipsum quam naturalem dominam metuentes. In expeditionibus et in cameris, inter
quaeque colloquia vel consilia aut praedicavit, aut quaelibet bona verba protulit. Quod si
suum fideliter sequuti sunt consilium, sicut eis praedixit, sic et saepius illis evenit. Si non
omnes prorsus convertit, fideliores tamen plures Deo ac dominae ipsorum reservavit;
omnes vero a multis saepe sceleribus coercuit, contra haereticos stare fecit, praeter filios
tenebrarum perpaucos.
31. Religiosos omnes venerabatur ut patres; increpavit delinquentes, et haereticum
hominem secundo aut tertio correptum sed non correctum devitavit. Per singulas ecclesias
in omni supradictae saepius dominae terra regularem clericorum vel monachorum
composuit vitam: qui et malle se, inquit, ut in ecclesia nullus esset vel clericus vel monachus,
quam irregularis, ut ita dicam, et irreligiosus. In divinis siquidem officiis quo
affectu quave contritione fuerit, non sufficio depromere. Nihil in ecclesia legere permisit
praeter orthodoxorum patrum scripturas, sicut sancta praecipit auctoritas. Ordinem et
concordiam tam in cantu quam in lectionibus, prout sancti patres statuere, conatus est
observare. Apocrypha omnia, sicut beatissimus papa Leo constituit, in ecclesiae non
recepit officio: pro lectione tamen privatim in mensa vel collatione, non respuit omnino.
Psalmos quidem ut caute ac meditatim cantaremus, praecepit, alioquin aspere increpavit.
Novit Deus, quoniam videbar mihimet aliquando tanquam plenus spiritu ex ipsius aspectu,
et quasi mei oblitus, videbatur ille mihi velut angelus. Inter divina mysteria nunquam
vel raro sedebat. Missarum solempnia nunquam, prout percipere potuimus, sine lacrymis
explevit. Ante omnia vero id studii semper habuit, quatenus sanctissimum magistrum
suum papam Gregorium imitaretur in omnibus, adeo ut discrepare ab illo prorsus nollet
etiam in aliquo. Illius semper meritis attribuit quidquid in ipso fuit.
32. Dum vitam rememoravit monasticam et solitariam, quam se crebro deflevit amisisse,
consolatus in eodem magistro est, quia obediens sibi usque ad id factus est. Ille
fons erat, hic quasi rivus bonus ab illo fluebat, et aridam irrigabat. Ille caput totum corpus
gubernabat, iste quasi manus studiosa quod iniunctum est peragebat; ille sicut sol illuminavit
omnia, iste velut splendor declaravit singula; ille moriens mitram capitis sui transmisit

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50
Torna all'inizio