Ad tertium dicendum, quod propter hanc obiectionem Plato posuit, ut
Gregorius Nyssenus narrat, quod anima est
in corpore sicut motor in mobili, ut nauta in navi, et non sicut forma in materia;
unde dicebat, quod homo non est aliquid ex anima et corpore, sed quod
homo est anima utens corpore; et propter hoc etiam quidam quaesierunt quaedam
media inter animam et corpus, ut spiritum corporalem, animam vegetabilem
et sensibilem, et lucem, quibus mediantibus anima rationalis corpori uniretur;
quae omnia absurda sunt secundum Philosophiam, et improbata a
Philosopho in 8 Metaph.. Et ideo dicimus quod essentia animae
rationalis immediate unitur corpori sicut forma materiae, et figura cerae, ut in
2 de Anima dicitur. Sciendum ergo, quod convenientia potest attendi
dupliciter: aut secundum proprietates naturae; et sic anima et corpus multum
distant: aut secundum proportionem potentiae ad actum; et sic anima et corpus
maxime conveniunt. Et ista convenientia exigitur ad hoc ut aliquid uniatur alteri
immediate ut forma; alias nec accidens subiecto nec aliqua forma materiae
uniretur; cum accidens et subiectum etiam sint in diversis generibus, et materia
sit potentia, et forma sit actus.
Ad quartum dicendum, quod in formis est quidam gradus nobilitatis; et quanto
aliqua forma est nobilior, tanto plus materiae praedominatur; unde forma terrae
est magis materialis quam forma aeris vel ignis. Inter autem omnes formas
anima rationalis nobilior est, unde maxime praedominatur materiae. Omne
autem quod unitur alteri ut vincens et dominans super illud habet effectum non
solum secundum coniuntionem sui ad alterum, sed etiam per se absolute,
inquantum non dependet ad illud cui unitur; sicut patet in igne candelae, cuius
lumen extenditur ultra ascensionem vaporis, et calefactionem. Unde quaedam
vires ab anima provenire possunt quae sunt corporis actus, et quaedam sunt ab
organis corporalibus absolutae; quamvis enim essentia animae corpori uniatur
ut forma, non tamen sicut forma materialis non habens esse absolute in quo
subsistere possit.
ARTICULIUS 5
Utrum anima humana tali corpori debuerit uniri.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod tali corpori uniri non debuit. Cum enim forma proportionetur
materiae, nobilissimae formae debetur nobilissimum corpus. Ergo videtur quod
corpori caelesti debeat uniri anima, quae est nobilissima formarum.
|
|