Cum dictatori nec spes sit tradita doni,
ut se diffamet, muneris instar amet.
Si velut ergo soles vel plus, mea Clio, labores,
ad famae dotes addere multa potes.
Ut saties mentes, thesaurum scribere temptes;
dicere cur taedet quod pigra corda levet?
Vir cupidus messis terram sulcabat agrestis:
sperabat granum dans ad aratra manum.
Dum campum fodit, thesaurus ad aera prodit;
rusticus arridet, colligit atque timet.
Inde litans capram dis terrae dedicat aram,
quae sibi suffecit talia quando dedit.
Neptuno taurum mactavit, servet ut aurum,
et placando Iovem mactat utrumque bovem.
Mactata cerva placatur casta Minerva,
succensis hederis ira cadit Veneris.
Albam mactat ovem propter Iunonis honorem,
Marti dans aprum Mercurioque caprum.
Phoebo thura cremat ne vel se vel sua laedat;
numina sic placat, Fors ibi sola vacat.
Huic nec aroma datur, pecudis nec caede litatur:
indignata dolet, quod sibi nulla vovet;
remque putans miram, verbis commiscuit iram
atque repentinas edidit ore minas:
'stulte, quid egisti, cum dis tua sacra dedisti,
qui tibi nil doni, nil tribuere boni?
At mihi nil praebes, cui te, miser, et tua debes,
quae favi votis, ditibus acta rotis!
Si volvente rota fuero quandoque remota,
pauper, ut esse soles, multa dedisse voles.'
|
1
5
10
15
20
25
30
|