Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 33


alioquin servitium suum ei indubitanter esset prohibiturus.
Qui audito hoc, indignans ait eis: "Miror valde
quod Princeps de his que sibi non attinent me sollicitare audeat.
Ideo namque talia mittit ut, occasione inventa, michi servire
non debeat. Revertimini ergo ad eum perniciter prenuntiantes
ei legatos a me sine mora sibi esse dirigendos, per quos
verba mea verbis suis responsura deferenda erunt. Hoc tamen
solum nobis referentibus illum pro certo volumus scire, quoniam
si pro hoc, vel quolibet alio, servitium meum abstulerit,
periurii crimine incunctanter denotandus erit".
23
Nec mora: illis redeuntibus, Rex ad prefatum misit principem
quatinus ipse, militari collecto agmine, Romam in hostem in
adiutorium Romane ecclesie pergeret; quibus ipse huiusmodi
responsum dedit: "Ego nullo modo iussis Regis obtemperaturus
ero, nisi homini meo Ranulpho comiti sua reddantur". Quo
audito, nuntii celeri ad Regem reversi sunt reditu, nuntiaturi
omnia queque preceperat.
24
Interea Princeps Comesque Ranulphus verentes ne forte
displicitis sibi verbis que ei remissa fuerant, super se armis irruiturus
esset, immenso equestri coadunato agmine, vallem
anticipant Caudinam, ibique interim morari decernunt, quatenus
Rex, si forte insurrecturus esset, eos ad prelium imparatos non
inveniret. Rex ergo responsis Principis perceptis, non equo animo

Torna all'inizio