Cum igitur orthodoxorum Papie congregatorum universitas 
in nomine Domini consedisset, causa sedis apostolice per aliquot 
dies continuos remoto omni seculari iudicio legitime et canonice 
agitata et diligenter inspecta, sufficienter et canonice in conspectu 
concilii per testes ydoneos est probatum: dominum papam Victorem 
et nullum alium in basilica beati Petri a saniori parte cardinalium 
peticione populi Romani et consensu et desiderio cleri fuisse inmantatum 
et quod presente et non contradicente Rolando quondam 
cancellario in cathedra beati Petri fuerit collocatus et quod ibi ei a cardinalibus 
et clero Romano "Te Deum laudamus" gloriose est decantatum 
et inde ad palacium cum bandis et aliis papalibus insigniis est deductus. 
Probatum est etiam, quod eo tempore, quo electio 
Rome celebrabatur, erant in Urbe tantummodo XXI cardinales; 
cardinalis autem Sancti Petri ad Vincula erat Anagnie
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |