Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 498


Et per hoc patet responsio ad quintum, quod similiter procedebat ex hoc quod
cognationis causa esset magis ex parte materiae quam ex virtute activa; cuius
contrarium Philosophus ostendit in 5 MetaPhys. dicens: «Magis homo
est de genere patris sui quam matris, cum a patre formam recipiat et a matre
materiam».
Ad sextum dicendum, quod in corpore hominis et in corpore embryonis sunt
diversae humiditates magis et minus ad perfectam participationem speciei
accedentes, sicut sanguis, et humiditas in quam ulterius sanguis digestus convertitur,
et ulterius caro et os.
Sciendum est ergo, quod unumquodque resurget in quo magis fuit perfecte participans
naturam speciei: et si in utroque fuit perfecte naturam speciei participans,
resurget in eo in quo primo fuit. Secundum hoc ergo dicendum est, quod
quidquid fuit in illis carnibus quas pater pueri comedit quod iam ultima conversione
assimilatum erat membris, resurget in eo cuius carnes comestae sunt.
Sed quod fuit in illis carnibus de humiditatibus et humoribus a perfecta assimilatione
distantibus, resurget in puero qui ex illo semine generatur; et in utroque
illud quod deest, supplebitur ex virtute divina. Hoc tamen ad tractatum de
resurrectione magis pertinet.
EXPOSITIO TEXTUS
«Hoc male senserunt quidam haeretici». Pelagius ad hoc inducebatur propter
hoc quod potestatem liberi arbitrii ampliabat nimis, ut nullum peccatum esse in
homine posset, nisi ex eius libero arbitrio proveniret; et quod nulla gratia indigebat
homo ad hoc ut a peccato immunis existeret.
«Originale peccatum dicitur fomes peccati». Hic ponuntur octo nomina originalis
peccati, quorum differentia sic accipi potest. Potest enim hoc peccatum
nominari vel per comparationem ad modum quo causatur in nobis, vel per
comparationem ad subiectum in quo est, vel per comparationem ad peccatum
actuale in quod inclinat, et quia per originem vitiatam in nos pervenit; ideo ex
modo quo causatur in nobis, nominatum, dicitur «originale peccatum». In peccato
autem actuali duo considerantur: scilicet defectus seu deformitas peccati,
et secundum hoc nominatur fomes peccati, quasi fomentum praebens ad
peccandum, sicut siccitate lignorum fovetur ignis; et iterum delectatio, quae
consistit in conversione ad bonum commutabile; et sic dicitur «concupiscentia»
quantum ad deordinationem actu existentem in partibus animae, subtracto retinaculo
iustitiae originalis; vel in ordine ad actum concupiscentiae, ad quem
peccatum originale inclinat; et sic dicitur «concupiscibilitas». Subiectum autem
in quo originale peccatum consistit est homo qui ex duabus naturis constat,
rationali, et sensitiva. Potest ergo originale peccatum nominari vel per comparationem

Torna all'inizio