et venerabile quartum Calcedonense conplete a amplectens prorsus venerat et non
audet relinquere sanctum et venerabile eius constitutum exsequere, a quodam factum
adpreviarium nullam consonantiam sanctae institutionis habentem.
Nos quidem pro tanto amore, quo erga vestram a Deo institutam regalem potentiam
habemus, direximus vobis ex eodem sancto et venerabili concilio ante accionem
eius exemplar epistolae sancti Leonis pontificis ad cleros et nobiles Constantinopolitanos
atque populum eiusdem civitatis directae post actum iniquum et perversum in
Efesena urbe secundo concilio adversus sanctum et venerabilem Flavianum eiusdem
Constantinopolitanum episcopum; condemnans impiissimum Dioscorum atque prophanum
Eutycem, adortans atque commonens predictum populum, ut in ea fide permaneat, in
qua christianissimum principem eorum novit permanere. Talis enim almus et venerabilis
vir atque in toto orbe sanctus Leo papa, noster precessor opinatissimus, praedicabilis
fuit, ut, si aliquid in fide adversus Theodosium imperatorem scandalizatum
fuisset, numquam post actum iniquum et latrociniosum secundo in Efeso factum ipse
precipuus beatus pater, sanctus Leo, hereticos damnans laudasset fidem Theodosii,
sed magis pariter cum ipsis velut consentaneum eum damnasset.
Nos quidem, sicut fati sumus, apocryfos libros non sequimur, sed eos veneramur
et amplectimur, quos sancta catholica et apostolica suscepit ecclesia. In qua fundati
una cum filia nostra et spiritali commatre, domna regina, atque vestris triumphatorissimis
subolis per multorum annorum curricula perfrui dignemini et cum sanctis
omnibus praemia aeterna in vita perpetua habere valeamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Ad referendum praecellentissimÄ™ regalis potentiae vestre beneficiis gratias, mens
humana ut reor fari non potest de tantis laboriosis certaminis, quae erga fautorem
vestrum, beatum Petrum apostolorum principem, et nos geritis; cotidie bonitas suffragia,
quatenus ab ipso Dei apostolo dignam retributionem et hic et in futuro vestra
praerectissima excellentia procul dubio credat habere.
Euntes autem apud Savinensem territorio nostros vestrosque fidelissimos missos,
videlicet filius noster, Ittherius venerabilis abbas, seu Maginarius religiosus cappellanus,
|
|