28. AUGUST. ( De verb. apost. , serm. 16, cap. 1, 10).  
 Praedestinavit . Praedestinavit nos Deus, antequam  
essemus; vocavit autem, cum aversi essemus; justificavit,  
cum peccatores essemus; glorificavit, cum  
mortales essemus. 
29. LANFR.  Glorificavit . Hoc nondum factum est,  
sed fiet in futura vita. 
30.  Quid ergo dicemus , id est, quas dignas gratias 
referemus Deo pro his tantis bonis? 
31.  Quid etiam Filio . Quasi dicat; non solum dat  
nobis Deus non timere adversarios, sed etiam dat  
nobis omnia, sicut illum dedit nobis. 
32.  An gladius?  Subaudis, nihil horum. 
33.  Sicut scriptum est . Et hoc probat. 
34.  Propter eum , id est propter ejus amorem. 
35.  Mors , id est comminatio mortis. 
36.  Vita , id est promissio vitae. 
37.  Angeli , scilicet, mali. 
38. AMBROS.  Neque creatura . Nec si arte et sublimitate 
astutiae suae, aliam fingat creaturam ad  
horam, sicut finxerunt Jamnes et Mambres coram  
Pharaone. 
CAP. IX.—1. LANFR.  Veritatem . Quasi quis diceret: 
qui quondam Ecclesiam Dei persequebaris,  
quomodo nunc ita loqueris? Incessanter, inquit,  
doleo quod fecerim. 
2.  In Spiritu sancto , id est, per Spiritum sanctum,  
quem in se habet, a quo sibi veritas inspiratur. 
3.  Optabam enim . Exponit cur doleat, videlicet  
quo tempore persequebatur Ecclesiam Christi, optabat  
esse alienus a Christo: et hoc bono zelo fecisse 
  |  
  |