Decimum capitulum de clericis, qui sunt in ptochiis, monasteriis atque
martyriis.
Ex canone Calcedonensis concilii; capitulo VIIII, ita decretum est: Clerici, qui
praeficiuntur ptochiis vel ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in
unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant nec per contumatiam ab episcopo suo desiliant. Qui vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo
nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt, si vero
laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Undecimum capitulum: qui clerici etiam ab uxoribus abstinere debeant.
Ex concilio Affricano; capitulo XXXVII, ita continetur: Preterea, cum de quorundam
clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referetur, placuit, episcopos et presbiteros
seu diaconos secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere; quod nisi fecerint, ab
aeclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos non cogi, sed secundum uniuscuiusque
aeclesiae consuetudinem observari debere.
Duodecimum capitulum de his, qui uxores aut qui viros dimittunt, ut sic
maneant.
Ex concilio supra scripto Africano; capitulo LXVIIII, ita continetur: Placuit, ut
secundum evvangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore neque dimissa marito
alteri coniungantur; sed ita maneant, aut sibi invicem reconcilientur. Quod si contempserint, ad
penitentiam redigantur.
Tertium decimum capitulum: inquisitum est, quod monachus, si clericus factus
fuerit, quid agi debeat.
Ex decreto beati Innocencii papae; capitulo XVII, continetur: De monachis, qui
diu morantur in monasteriis et postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a proprio
proposito deviare. Aut enim, sicut in monasterio fuit et quod diu servavit, in meliori gradu positus
amittere non debet; aut si correptus, postea baptizatus et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem
accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit, quia nec benedici cum sponsa potest iam
antea correptus. Quae forma servatur in clericis maximae, cum vetus regula hoc habeat, ut, quisque
correptus baptizatus clericus esse voluisset, sponderet, se uxorem omnino non ducere.
Quartum decimum capitulum: quod presbiteri aut diaconi, si in aliquo crimine
prolapsi fuerint, non possint per manus inpositiones penitentiae remedium
consequi.
In decreto beati Leonis papae capitulo XVI, decretum est ita: Alienum est a
consuetudine eclesiastica, ut, qui in presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, hii pro
crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium accipiant penitendi. Quod sine dubio exapostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo?
Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei probata est expetenda secessio, ubi illis
satisfactio fuerit digna, sedi etiam fructuosa.
|
|