Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 680


diversimode assignantur in corpore caelesti et in corporibus nostris quantum
ad duo. Primo, quia in nobis istae partes figura et virtute diversificantur, non
autem in corpore caelesti, cum undique sit sphaericum. Secundo, quia in nobis
determinata pars est dextra, quae nunquam fit sinistra; in corpore autem caeli
illa pars orbis quae nunc est dextra, postmodum fit sinistra: quia pars quae
nunc est in oriente, postmodum est in occidente: quod contingit ex hoc quod
virtus exequens motum in nobis, est actus corporis cuiusdam affixa organis,
scilicet musculis et nervis; quod non contingit in corpore caelesti.
ARTICULUS 4
Utrum numerus caelorum convenienter assignetur a Rabano.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter a Rabano numerus caelorum assignetur. Ponit
enim septem caelos, scilicet empyreum, chrystallinum, sidereum, igneum, olympium,
aethereum, et aereum. Est enim caelum sanctae Trinitatis, in quod
Lucifer ascendere voluit, ut supra dictum est. Hoc autem ab omnibus enumeratis
differt. Ergo insufficienter videntur caeli enumerari.
2. Praeterea, sicut in sphaera aeris et ignis differt convexum et concavum; ita
etiam in sphaera caeli empyrei et chrystallini. Sed penes convexum et concavum
ignis et aeris, sumitur duplex caelum, ut infra dicetur. Ergo similiter in
caelo empyreo debet duplex caelum assignari.
3. Praeterea, praeter caelum sidereum, in quo sunt sidera fixa, sunt etiam orbes
septem planetarum, qui etiam caeli nomen sortiuntur. Cum ergo de eis mentionem
non faciat, videtur insufficienter caelos assignare.
4. Praeterea, sicut aer et ignis communicant cum caelo in luce et diaphaneitate, ita
etiam et aqua. Sed ratione huius convenientiae aer et ignis caelum dicuntur. Ergo
videtur quod oportuisset similiter aqueum elementum inter caelos computare.
5. Sed contra, videtur quod non sint tot caeli, sed solum tres, per hoc quod
legitur 1 Corinth. 12, Paulus usque ad tertium caelum raptus.

Torna all'inizio