citra quam non porrigitur; et in hoc stat perfectio essentialis ipsius. Habet
etiam perfectionem quantum ad bene esse; et in hac perfectione distinguendum
est: quia ad perfectionem quae est per intensionem tenetur tendere, quamvis
non teneatur eam habere: sed ad perfectionem quae est secundum obiecta non
tenetur simpliciter quis neque tendere, neque eam habere; sed tenetur eam non
contemnere, nec contra eam se obfirmare. Et ratio est, quia praemium essentiale,
ad quod tendere tenemur, mensuratur secundum intensionem caritatis, non
secundum magnitudinem factorum: quia Deus magis pensat ex quanto quam
quantum fiat. Sed tamen tenetur in casu ad aliqua opera perfectionis operibus
similia, ut dicetur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intelligitur de profectu qui est secundum
intensionem, in quem debet homo semper conari.
Ad secundum dicendum, quod cum scimus fratrem posse liberari per mortem
corporis a morte animae sine periculo animae nostrae; tunc tradere animam
pro fratribus non est perfectionis, sed necessitatis: alias autem est perfectionis.
Et similiter dicendum ad tertium quod perfectionis est quod homo persecutionibus
se offerat, quando incumbit periculum fidei; sed quod comprehensus non
neget, hoc necessitatis est.
Ad quartum dicendum, quod in illis quae non sunt determinata ad unum, non
potest tota potentia obligari ad aliquid unum; quia periret ratio contingentiae,
secundum quam aliquid deficere potest in minori parte. Cum ergo homines in
statu isto non habeant liberum arbitrium determinatum, non exigitur quod
totum posse expendatur in servitium Dei: hoc enim erit in patria, quando iam
defectus incidere non poterit: sed sufficit quod nihil de posse nostro contra
Deum expendamus, et illa quae nobis determinata sunt faciamus; alias periret
ratio nostri status. Unde sicut Deus non exigit a nobis quantum ipse dedit
nobis, quia non possumus; ita non exigit a nobis quantum possumus, quia hoc
esset contra rationem nostri status.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod habens caritatem perfectam potest intelligi
dupliciter. Uno modo quantum ad perfectionem caritatis quae est penes
obiecta; sicut dicuntur perfecti illi quibus competit opera perfectionis facere vel
ex voto, sicut religiosis, vel ex officio, sicut praelatis; et sic ex debito non tenentur
tales perfecti ad quae alii non teneantur, nisi ad illa quae voverunt, vel quae officio
suo sunt annexa; unde nec praelati nec religiosi tenentur ad omnia consilia.
Alio modo quantum ad perfectionem caritatis quae est secundum intensionem,
sicut aliquis saecularis laicus fervens in caritate; et talis non obligatur ad
opera perfectionis nisi sicut alii; sed obligatur ad intensius Deum diligendum
pro bonis acceptis; et ad hoc ex habitu caritatis perfecto inclinatur.
|
|