sicut Angeli beati huc ad nos accedunt. Nec est simile de animabus damnatorum
et daemonibus; quia daemones secundum gradum naturae suae costituti
erant supra nos, ut ex eis aliqua utilitas nobis proveniret; nec hoc omnino per
eorum peccatum deperire debuit: unde dati sunt nobis in exercitium, quod animabus
non competit.
Ad sextum dicendum, quod quidam dicunt poenam sensibilem ipsorum daemonum
dilatam esse usque ad diem iudicii; sed hoc videtur esse et contra sanctorum
auctoritates, et contra rationem divinae iustitiae, quae statim animas damnatorum
poenae infernalis ignis adiudicat, quarum tamen peccatum non est
maius peccato daemonum. Et ideo alii dicunt, quod in igne infernali sempre
ardent, quem etiam semper secum deferunt; non tamen ignis ille alia corpora
comburit, quia agit ut instrumentum divinae iustitiae in illa tantum quae ad
talem poenam addicta sunt. Sed cum sint incorporei, non videtur probabile
quod ignem corporalem secum deportent. Unde dicendum, quod semper igne
infernali ardent, non tamen eis semper praesente secundum locum; quia non
agit corporali modo calefaciendo et desiccando, sed modo spirituali: unde non
requiritur determinata distantia, sicut in actione corporali.
Ad septimum dicendum, quod tria dicta loca debentur cuilibet daemoni secundum
diversas conditiones, ut dictum est.
ARTICULUS 4
Utrum in daemonibus sit ordo.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in daemonibus non sit ordo. Dicitur enim Iob 10, quod in terra
miseriae et tenebrarum nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat. Illius
autem terrae daemones sunt incolae. Ergo in eis non est aliquis ordo.
2. Praeterea, in quibuscumque est ordo praelationis, est aliqua concordia
pacis. Sed daemones videntur esse discordes: quia, ut dicitur Proverb. 13, 10,
«Inter superbos semper sunt iurgia». Ergo etc..
3. Praeterea, ordo praelationis cuiuslibet est secundum aliquam regulam iuris.
Sed voluntas daemonum nullo iure dirigi potest. Ergo non potest in eis esse
ordo praelationis.
|
|