SED CONTRA, Luc. 16, 26, dicitur: «Inter nos et vos chaos magnum firmatum est,
ut illi qui volunt illuc ex nobis transire, non possint». Sed illud chaos magis
erat firmatum inter Christum, qui iam erat comprehensor, et damnatos, quam
inter sanctos qui erant in limbo expectantes beatitudinem, et illos qui erant in
inferno. Ergo Christus ad illos non descendit.
Praeterea, sicut caelum empyreum est locus aeternae gloriae, ita infernus est
locus aeternae miseriae. Sed nullus damnatus potest esse in caelo empyreo.
Ergo nulli beato competit esse in inferno; et sic nec Christo.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod in limbo ullam moram non traxerit. Ad
hoc enim descendit in infernum, ut sanctos, qui ibi detinebantur, liberaret. Sed
statim illuc descendens sanctos liberavit. Ergo videtur quod moram illic trahere
non debuit.
2. Praeterea, sicut per peccatum aliquis a caelo excluditur, ita per emundationem
a peccato aliquis ab inferno liberatur. Sed diabolus, statim ut peccavit, de
caelo cecidit. Ergo videtur quod sancti statim ut mundati fuerunt a peccato, de
inferno educti sint, et ita etiam Christus statim exivit.
3. Praeterea, anima Christi non potuit esse simul in diversis locis. Sed Christus in
die mortis suae fuit in paradiso: quia pendens in cruce latroni dixit:
«Hodie mecum eris in paradiso». Ergo videtur quod illa eadem die de inferno
exierit.
SED CONTRA, Act. 2, 24: «Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni». Ergo
videtur quod in inferno fuerit usque ad horam resurrectionis suae.
Praeterea, locus animae separatae est infernus vel caelum. Sed anima Christi
ante diem ascensionis, in caelum non ascendit, et ita ante resurrectionem in
caelo non fuit. Ergo mansit in inferno usque ad diem resurrectionis.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Christus, ut nos ab omnibus
defectibus liberaret, in se nostros defectus qui universaliter omnium erant,
et in defectum gratiae non vergebant, accipere voluit. Hoc autem erat omnibus
hominibus commune ante passionem Christi quod pro debito originalis peccati
ad infernum descendebant. Sed in nomine inferni duo importantur, scilicet
locus, et poena vel damni, vel sensus, scilicet afflictiva. Poena autem damni,
scilicet carentia divinae visionis, vergebat in defectum gratiae, quia scilicet non
poterat in eis esse gratia consummata, scilicet gloria. Similiter etiam poena
sensus post hanc vitam non est satisfactoria, quia illi non sunt in statu merendi;
|
|