Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 100


parentes possessiones carnalia oblectamenta pro Deo contempsistis,
uos semper introrsus ad conscientias uestras redite, peccatores
uos esse cognoscite, et peccatis uestris continuis orationibus
Deum propicium fore deposcite. Aduersum te carissime nepos
magnum mentis rancorem concepi, quia uidelicet transgressus es
praeceptum quod de hoc ordine primum tibi iniunxi; sed interueniente
uenerando patre domno Anselmo, cui sicut Deo oboedire
desidero, sincero tibi corde illam noxam indulgeo. Et moneo ne
tale aliquid amplius facias, quia quo impensius amicum diligo, eo
amplius maiorem contra eum iram pro parua etiam culpa concipio.
Omnipotens Dominus sua uos gratia protegat benedicat atque
ab omnibus peccatis clementer absoluat.

20


Dilectissimo suo G. dilectissimus suus L. dilectionis ceptae
felicem perseuerantiam.

Fratres quos karissime frater litteris edocendos bonisque moribus
instruendos tibi precipue transmisi honeste et secundum uoluntatem
meam tractari a te quorundam relatione cognoui. Pro qua re
gratias benignitati tuae refero, et ut ceptis insistas – si tamen
admonitione indiges – admonere te cupio. Karissimum michi
fratris mei filium (fratrem uidelicet tuum) caritati tuae commendo,
rogans sicut rogari a me oportet iocundissimum filium fratremque
meum, quatinus cum magna animi tui iocunditate eum diligas, et
ad uitam laudabilem pro uiribus tuis informare non desinas.
Fratrem tuum propterea dixi illum, quoniam reuera sic esse
uolo multumque rogo. Nam et uenerabilis mater tua, sicut michi
relatum est, filium suum eundem uocare dignatur; cum illa de
excellentissimo genere iste humili loco sit natus, proculdubio
receptura ab eo mercedem suam qui dixit, ʻQui se humiliat
exaltabitur.ʼ
Crucem cum reliquiis fraternitatis tuae oculis dum missam

Torna all'inizio