Qui sunt mores nobilium, et quomodo reges, et
principes se habere debeant ad illos mores.
Cap. V.
Prout ad praesens spectat, dicere possumus, ipsorum
nobilium esse quatuor mores laudabiles. Primo enim
sunt magnanimi. Secundo magnifici. Tertio dociles et
industres. Quarto sunt politici et affabiles. Sunt enim
nobiles magnanimi. Nam nobilitas (ut dicitur 2. Rhetoricorum)
idem est quod virtus generis. Ex hoc enim aliqui
dicuntur esse nobiles, quia processerunt ex genere honorabili.
Genus autem honorabile dicitur (ut vult Philos.
2. Rhet.) si ab antiquo ex illo genere processerunt multi
praesides, et multi insignes. Virtus ergo generis, quam dicit
Philosophus nobilitatem esse, nihil est aliud quam esse
ex aliquo genere, vel ex aliqua prosapia, in qua etiam ab
antiquo fuere multi principantes, et multi insignes sic ergo
sentiendum est de nobilitate. Verum quia secundum
communem opinionem hominum omnia mensurantur numismate,
et divitiae videntur esse pretium rei cuiuslibet,
ex hoc quod aliqui sunt divites, reputantur digni principari,
et eo ipso creduntur esse insignes, et honore digni.
quia ergo sic est, nobilitas secundum communem acceptionem
hominum, nihil est aliud quam antiquatae divitiae. quia ergo
nobiles ex antiquo fuerunt praesides, et in suo genere fuerunt
multi insignes et divites, elevatur cor nobilium ex
exemplo parentum, ut tendat in magna, et sint magnanimi.
Naturale est enim, quod semper effectus vult assimilari
causae: cum filii sint quidam effectus parentum, naturale
est filios imitari parentes. Nobiles ergo advertentes
quod in eorum genere fuerunt multi insignes, et tendentes
in ardua, ut imitentur parentes, affectant magna, et contingit
eos esse magnanimos. Secundo nobiles non solum
|
|