Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1074


Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 11, quaest. 1, art. 4, dictum est, ea
quae solum ad naturam pertinent, simpliciter et sine determinatione de Christo
dici possunt. Mors autem in nobis est secundum separationem animae a corpore,
et passio est secundum laesionem corporis, vel etiam secundum immutationem
animae, quae sunt partes humanae naturae: et ideo simpliciter concedendum
est quod Christus mortuus est et passus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est ibi aliqua repugnantia intellectuum,
quia mors, cum sit conditio naturae, refertur ad humanam; unde non opponitur
divinae vitae.
Ad secundum dicendum, quod nomen creaturae non magis se habet ad naturam
quam ad personam; et ideo non potest dici simpliciter ratione naturae, sicut
supra dictum est; praecipue cum creatio respiciat esse, quod magis videtur pertinere
ad suppositum quam ad naturam: et ideo quod magis vel minus ad defectum
pertineat, non facit ad propositum.
Ad tertium dicendum, quod unio non est facta in natura, sed in persona; et ideo
ea quae sunt naturae, possunt praedicari de persona, non autem de alia natura.
Ad quartum dicendum, quod haec est simpliciter vera, «Filius Dei», vel
«Christus est immortalis»; et similiter, «Filius Dei est mortuus»: quia ea quae
sunt utriusque naturae, possunt affirmari de persona. Sed tamen haec, «Christus
non est mortuus», est vera secundum quid, et falsa simpliciter: quia ad veritatem
affirmativae sufficit quod secundum aliquam naturam conveniat quod de persona
dicitur, sed ad veritatem negativae oportet quod secundum neutram conveniat;
unde haec est falsa simpliciter, «Christus non est animal», et vera secundum
quid, scilicet secundum divinam. Non est autem inconveniens quod unum
contradictoriorum dicatur de aliquo simpliciter, et alterum secundum quid.
Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt partis tantum, et parti nata convenire,
dicuntur de toto ratione partis; sicut homo dicitur Crispus propter capillos:
et ita mors, quae est conditio corporis, de persona potest praedicari. Tamen
sciendum est, quod sicut generari est compositi, ita et corrumpi; quamvis
subiectum generationis et corruptionis sit materia.

Torna all'inizio