Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 68


LIBER OCTAVVS
Anno octingentesimo et quinquagesimo ab urbe condita Vetere
et Valente consulibus res publica ad prosperrimum statum
rediit bonis principibus ingenti felicitate commissa; Domitiano
enim exitiabili tyranno Nerva successit, ut in privata vita moderatus
et strenuus, nobilitatis mediae. qui senex admodum
operam dante Petronio Secundo praefecto praetorio, item Partenio
interfectore Domitiani imperator est factus. aequissimum se et
civilissimum praebuit. rei publicae divina provisione consuluit
Traianum adoptando. mortuus est Romae post annum et quattuor
menses imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et
altero anno, atque inter divos relatus est.
Successit ei Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in
Hispania, familia antiqua magis quam clara. nam pater eius
primum consul fuit. imperator autem apud Agrippinam in Gallis
factus est. rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus
merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis.
Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat
quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. urbes
trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo victo
subegit provincia trans Danubium facta in his agris, quos
Taifali nunc Victoali et Tervingi habent. ea provincia decies
centena milia passuum in circuitu tenuit. Armeniam quam
occupaverant Parthi recepit Farmatosirie occiso qui eam tenebat.
Albanis regem dedit. Hiberorum regem et Sauromatarum
et Bosphoranorum et Arabum et Osdroenorum et Cholchorum
in fidem accepit. Carduenos Marcomedos occupavit et Antemusium,
magnam Persidis regionem, Seleuciam et Tesifontem Babylonem,
Messenios vicit ac tenuit. usque ad Indiae fines et
mare rubrum accessit atque ibi tres provincias fecit, Armeniam Assyriam Mesopotamiam, cum his gentibus quae Madenam attingunt.

Torna all'inizio