Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 144


super omnia subvenit cristere mollitivum factum sine sale vel modica salis appositione – cela hoc, quia hoc subvenit, ubi alia deficiunt – et suppositorium de sale, melle et stercore muris factum vel de sapone duro vel sale gemma vel radice porri fricata super salem tritum vel radice malvavisci similiter parata ad modum digiti – sed scias, quod
suppositoria operantur super extremitatem ani – vel fricare ventrem ad ignem et potare calidam sero circa vesperas vel parum ante. Bibat de brodio gallinae calido remota pinguedine, febriens vero lac calidum amygdalarum colatum, et non dormiat, sed deambulet post hoc ad horam, quia statim stringeretur et [107va] torqueretur, si quid remanserit de medicina; et iterum bibat et dormiat; sero parum manducet et bibat et omnia actualiter calida, ne spasmetur, si purgatus est medicina violenta, quae purgat fortiter dissolvendo et inattrahendo, ut elleborus, scammonia, euforbium et similia. Cum mirobolanis et reubarbaro licet bibere frigidam, nisi aliud impediat, ut opilatio epatis et splenis, strictura pectoris et similia; et confert tolerare sitim, quia loco potus consumuntur superfluitates, nec debemus naturam fatigatam et medicinam ciborum et potuum multitudine praegravare. Idem per omnia in vomitibus observandum. Item alia regula, quod qui citius purgatur, citius cibari potest.
CAPITULUM V. DE SUBTILI PRAEPARATIONE EORUM ET REPRESSIONE, UT SINT SINE PERICULO OMNINO
Repressio medicinarum duplex est: una in simplicibus et <altera> in compositis. Item quaelibet illarum duplex: una generalis et altera specialis. Generalis iterum multiplex. Sed de omnibus quinque magis utiles et necessarias ponam.
Prima fit per temporis antiquitatem. Omne enim solutivum antiquitate debilitatur et in purgando suavius esse solet. Hanc dimitto naturae et consulo, quod hanc omnino praetermittatis. Voco autem solutiva antiqua post annum vel parum ante. Alia vero fit per decoctionem solutivi in aqua valente ad idem cum solutivo, sicut docui in capitulo de solutivis appropriatis cuilibet humori. Hanc serva, ubi vis; est enim certa. Tertia fit per reductionem in sirupum vel nectar vel stomaticon. In sirupum hoc modo: sumantur cuiuscumque electuarii veteris et laxativi vel etiam recentis, dum tamen non multum, unciae septem; resolve subtilissime

Torna all'inizio