Salimbene de Adam: Cronica

Pag 236


totum mundum turbasti. Idcirco merito venit super te indignatio.
Quia enim multa mala fecisti, propterea circumdatus es laqueis,
et conturbat te formido subita. Et putabas te tenebras non visurum
et impetu aquarum inundantium non oppressum iri
, Iob XXII.
Noveris itaque quod excusationem tuam nullo modo suscipimus,
quia scriptum est, Eccli. XXXII: Peccator homo vitabit correptionem
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem
. Sic
tu, miser, excusas te, cum deberes cognoscere culpam tuam, quia
Scriptura dicit, Eccli. XX: Quam bonum est correptum manifestare
penitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum
. Ecce
imperatorem sequeris excommunicatum et Ordinem tuum dimisisti,
cum Dominus dicat, Luc. IX: Nemo mittens manum ad
aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
. Unde Apostolus, ad
Phili. III: Unum autem, que quidem retro sunt obliviscens, ad ea
vero que sunt priora extendens me ipsum, ad destinatum prosequor,
ad bravium superne vocationis Dei in Christo Iesu
». Audiens
hec Helyas respondit: «Ut video, non es meus amicus». Respondit
frater et dixit: «Vere non sum tuus amicus, quia Scriptura
dicit, Eccli. XX: Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis
illius
». Respondit Helyas et dixit: «Nonne times talia dicere?».
Cui frater ait: «Non, quia ad honorem Dei mei et Ordinis mei
loquor. Insuper et Sapiens in Prover. dicit, XXIX: Qui timet
hominem, cito corruet; qui sperat in Domino, sublevabitur
. Et Ys.
LI: Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi
fenum ita arescet?
Nonne, miser, ut dicit Sapiens in Prover. XVI,
melius erat humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis?».
Audiens hec Helyas erubuit et recessit confusus, nesciens
quid respondere rationabiliter posset. Cum autem egrederetur,
dixit ei frater: «Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial!
Reddidit tibi Dominus universum malum tuum, et ecce premunt
te mala tua, quoniam vir sanguinum es
et vir Belial», II Reg.
XVI. Conversus Helyas dixit ei: «Quis te recepit ad Ordinem?».
Cui frater: «Non tu, qui dimisisti religionem tuam et vadis vagabundus
per mundum; et ideo rustici de te cantant:
Hor atorno fratte Helya,
ke preso ha la mala via.

Torna all'inizio