Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 384


inde .XII. cophinos ad honorem .XII. apostolorum. Cuius
venerabile corpus una cum beato Silvestro papa ita recondidit.
Loculum argenteum continentem sanctissimum corpus, omni
parte ex aere et cypro conclusit, quod est immobile: ad caput
pedes .V., ad pedes pedes .V., ad dextrum pedes .V., ad sinistrum
pedes .V., subtus pedes .V., supra pedes .V. Sic inclusit corpus
beati Petri et Pauli. Et exornavit superius altare eius et arcam
ex auro fulvo, et fecit cyburium ex columpnis porfireticis et auro
mundissimo. Posuitque ibi ante venerabile altare eius, ad ornatum
eiusdem basilicae, .XII. columpnas vitineas, quas de Graecia portari
fecit, quae fuerunt de templo Apollinis Troiae. Posuit et super
corpus beati Petri crucem ex auro puro, habentem .CL. libras auri, in
qua est scriptum: CONSTANTINUS AUGUSTUS ET HELENA AUGUSTA.
Fecit et basilicam beato Paulo apostolo via Ostiensi, et recondidit
corpus eius sicut corpus beati Petri in aere et cypro. Quas itaque
basilicas beatus Silvester papa una die (quia una die coronati sunt)
ad honorem Iesu Christi filii Dei vivi et eius Genitricis, et beatorum
principum apostolorum Petri et Pauli, sollempniter consecravit,
convocatis episcopis et sacerdotibus et turbis fidelium per
universum orbem.

Torna all'inizio