Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 44


6. Si dicatur, quod non potuit peccare venialiter, quia non poterant inferiores
vires averti nisi prius ratio superior averteretur; contra. In ratione superiori
non tantum est peccatum mortale, sed etiam veniale. Ergo potuisset deordinatio
aliqua in superiori ratione fuisse per veniale peccatum, sicut et quando aliquis
aliquem motum infidelitatis sentit.
SED CONTRA, peccatum veniale in nobis causatur ex pronitate ad peccandum, et
ex quadam impulsione carnis corruptae. Sed hoc totum per peccatum secutum
est. Ergo videtur quod ante mortale peccatum, veniale peccatum esse non
potuit.
Praeterea, parvum motivum non commovet magnam virtutem. Sed veniale peccatum
parvum habet motivum, in quo appetitus non ut in fine quiescit. Ergo
cum virtus humana in primo statu esset fortissima, videtur quod per veniale
peccatum commoveri non poterat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, talis erat primi status rectitudo
ut superior pars rationis Deo subiiceretur, cui subiicerentur inferiores
vires, quibus subiiceretur corpus; ita quod prima subiectio erat causa secundae,
et sic deinceps. Manente autem causa, maneret effectus; unde sicut quamdiu
homo erat subditus Deo, nihil in corporis partibus contingere poterat contrarium
animae; ita etiam nihil in viribus animae contingere poterat quod superior
ratio non ordinaret in Deum. Quod autem in Deum recte ordinatum est,
veniale peccatum non est: et ita veniale peccatum in primo statu contingere non
poterat, sicut nec mors, nisi prius ordo mentis ad Deum tolleretur; quod sine
peccato mortali fieri non potuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est dispositio. Quaedam est quae
necessaria est ad esse eius ad quod disponit: et haec semper praecedit illud ad
quod disponit, sicut calor formam ignis. Quaedam vero dispositio ordinatur ad
facilitatem eius ad quod disponit: quod quidem sine ea esse potest, sed non ita
de facili, sicut quod ligna perfunduntur oleo, ut inflammentur citius; et sic
veniale peccatum est dispositio ad mortale.
Ad secundum dicendum, quod Adam in primo statu habebat liberum arbitrium
ad peccandum venialiter; sed hoc non poterat in actum exire, nisi prius peccaret
mortaliter. Et ratio huius dicta est. Vel potest dici, quod comparando liberum
arbitrium ad obiectum suum, confirmatum non erat: sed comparando
unum ordinem ad alium, habebat quamdam confirmationem, ut scilicet inferior
ordo superiorem inviolabiliter sequeretur.

Torna all'inizio