Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 534


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum custodia Angelorum sit quaedam executio
divinae providentiae, oportet esse idem iudicium de utroque. Divina autem providentia
nunquam relinquit hominem ex toto, quia omnino in nihilum redigeretur;
sed verum est quod magis et minus providet diversis, secundum eorum conditionem:
et ideo in Psalm. 33, 16, «Oculi Dei super iustos dicuntur, et aures
eius ad preces eorum»; quibus adeo perfecte providet ut omnia eis cooperentur
in bonum, ut dicitur Rom. 8. Sed malos secundum aliquid derelinquit, inquantum
permittit eos subiacere tribulationibus, et quod gravius est, etiam in peccata
ruere; unde ad Rom. 1, 28: «Propterea tradidit eos Deus in reprobum sensum,
ut faciant ea quae non conveniunt». Similiter etiam Angeli dicuntur aliquos
derelinquere secundum quid, inquantum exponuntur tribulationibus, vel
etiam iusto Dei iudicio ab aliquo peccato non retrahuntur; nunquam tamen ita
relinquunt quin sit aliquis effectus custodiae, inquantum aliquod malum prohibent,
et ad aliquod bonum promovent.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod haec intelligitur esse vox Angelorum discedentium
ab homine peccatore in hora mortis; quia tunc primo desperatur de
eius salute. Vel potest dici, quod derelinquunt secundum quid, ut dictum est,
sicut etiam et Deus.
Unde patet responsio ad secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod Angelus ab eo recesserat quantum ad aliquem
effectum, quia scilicet ipsum de futuris non illuminaverat, et non quantum ad
omnem effectum custodiae.
Ad quintum dicendum, quod quandocumque aliquod agens imprimit fortem
impressionem, remanet illa impressio in patiente per aliquod tempus, etiam ad
absentiam agentis, ut patet in motibus violentis: et ita dico, quod ad unam actionem
Angeli in hominem potest homo bonam dispositionem accipere, quae manet
in eo ad aliquod tempus, ut patet quando aliquis semel devote orat, ad plures
dies remanet inde devotior; et ita Angelus quamvis non semper sit praesens,
potest semper custodire, inquantum effectus eius manet post actionem suam.
Ad sextum dicendum, quod nullus in statu viae est adeo obstinatus quin possit
per poenitentiam converti; unde non est de eo desperandum; et si Angelus sciret
eum praescitum, posset tamen multa mala in eo impedire, sicut de antichristo
dictum est, art. praeced..

Torna all'inizio