Quaestiuncula II 
1. Ulterius. VIDETUR quod voluntas sensualitatis sit contraria voluntati rationis 
in Christo. Sicut enim dicit Augustinus in lib. de Trinit., voluntatum contrarietas 
est ex contrarietate volitorum, non ex contrarietate naturarum, ut 
Manichaei dicunt. Sed volita sensualitatis et rationis in Christo fuerunt contraria: 
quia sensualitas refutabat mortem, quam ratio eligebat. Ergo contrariabatur 
voluntas sensualitatis voluntati rationis in Christo. 
2. Praeterea, sicut dicit Damascenus, in Christo unicuique 
potentiae permittebatur agere quod erat sibi proprium et naturale. 
Sed naturale est appetitui sensualitatis ut appetat hoc quod est delectabile secundum sensum. 
Ergo hoc appetebat in Christo. Sed ex hoc est pugna sensualitatis contra 
rationem in nobis quod sensualitas appetit delectabilia secundum sensum. Ergo 
in Christo huiusmodi pugna fuit. 
3. Praeterea, quicumque affligitur in hoc in quo alius delectatur, habet contrariam 
voluntatem illi. Sed voluntas rationis Christi delectabatur in ieiunio, sicut 
in opere virtutis, in quo sensualitas affligebatur, quia esuriit, ut dicitur Matth. 4. 
Ergo sensualitas rationi contrariabatur in Christo. 
SED CONTRA, in rebellione sensualitatis ad rationem consistit primus motus, qui 
est peccatum veniale. Sed in Christo non fuit aliquod peccatum. Ergo non fuit 
in Christo contrarietas sensualitatis ad rationem. 
Praeterea, Augustinus super Gen., dicit: «Omne animal fuit in arca Noe, quia 
omnes motus fuerunt peccati in Christo». Sed hoc non contingit in illis in quibus 
est pugna sensualitatis contra rationem. Ergo in Christo talis pugna non fuit. 
Quaestiuncula III 
1. Ulterius. VIDETUR quod voluntas rationis erat sibi contraria. Medium enim 
communicat cum utroque extremorum. Sed voluntas rationis media erat in 
Christo inter voluntatem divinam et sensualitatem. Ergo conformabatur utrique. 
Sed sensualitas volebat contrarium eius quod Deus volebat. Ergo voluntas 
rationis volebat contraria. 
2. Praeterea, voluntas ut natura vult illud quod est ad conservationem naturae. 
Sed voluntas ut ratio in Christo volebat mortem, et alia huiusmodi quae ad corruptionem 
naturae pertinent. Ergo in voluntate rationis erat contrarietas in 
Christo. 
3. SED CONTRA, contraria non possunt esse in eodem simul. Sed voluntas rationis 
est tantum una potentia, ut dictum est, art. praec.. Ergo non potest esse in ea 
aliqua contrarietas. 
4. Praeterea, voluntas sequitur apprehensionem rationis. Sed in ratione Christi 
non fuit aliqua contrarietas, sed fuit determinata ad unum. Ergo nec in voluntate.
  |  
  |