Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 130


fratrem suum, qui celeriter cum eisdem ad hostes se dirigit,
Hectoris licencia iam obtenta. Hector uero circa sue propositionis
intentum uiriliter perseuerans inclitum Heneam, de quo supra
sepe retulimus, septime preposuit aciei. In cuius comitiua
omnes milites et equites de districtu Cunii deputauit, qui a quodam
nobili amirato Eufremio nomine regebantur. Qui omnes, ab
Hectore obtenta licencia, ciuitatem exeunt, debita festinancia se
iungentes supradictis aliis aciebus. Octauam autem aciem Hector
esse constituit de Xerses, rege Persarum, et eius gente, cui preposuit
Paridem, fratrem suum, et ipsum ammonuit quod, quamuis
ad alias acies festinanter accederet, non tamen bello se ingerat,
nisi se presente, quem proxime subsequi intendit festinus. Cui
Paris omnibus mandatis eius deuotissime se parere respondit, et sic
ab eo affectuosa obtenta licencia, in comitiua gentis sibi deputate
ciuitatis Troye feliciter portam exit. Nonam uero aciem ipse Hector
moderari statuit ductu suo, constituens eam ex oriundis nobilibus
et fortibus equitibus vrbis Troye, ducens in ea secum decem
de fratribus suis naturalibus, quos animosiores et in bello pocius expertos agnouit, ordinatis in ea quinque milibus militum pugnatorum,
qui in eius comitiua cum eo egrederentur ad bellum.
Ipse autem Hector, necessariis et fidelibus armis circumquaque
munitus, equum suum ascendit nomine Galateam, de cuius magnitudine,
fortitudine, pulchritudine, et suis aliis uirtutibus mirabilia
scripsit Dares. Eques uero Hector, in eo armatos ut erat, ad regem
Priamum patrem suum loquturus accedit, cui dixit hec uerba:
"Karissime pater, habeto tecum mille quingentos milites, quos
in tua deputo comitiua, cum quibus et omnibus peditibus pugnancibus
huius urbis sitis circa licias Grecorum, illas scilicet que
plus ab aliis liciis sunt remote, cautus existens ne quis ultra predictas

Torna all'inizio